Pavia: battesimo di Agostino
de VAILATE JOANNES ANTONIUS
de Vailate Joannes Antonius, Mediolanensis, Sacrae Theologiae Magister, floruit saec. XV. Ab an. 1465 ad an 1471 tribus vicibus fuit in capitulo Provincialis Lombardiae designatus. Dum autem officio Regentis studii Mediolanensis ad S. Marcum fungebatur, an. 1472 Vicarius Generalis Provinciae Lombardiae fuit constitutus, ac inde an. 1478 Provincialis fuit electus. Ex Bulla Innocentii VIII, data die 16 et 18 decembris 1486, qua ei confirmatur ad vitam cura et administratio loci S. Mariae de Busco ad S. Marcum Mediolanensem pertinentis, quam ei concesserant Priores Generales Ambrosius Coriolanus et Anselmus de Montefalcone, quamque Raphael S. Georgii Diaconus Cardinalis Ordinis Protector confirmaverat, clare apparet illum percelebris Cardinalis Ascanii Mariae Sfortiae a confessionibus fuisse, eiusque familiarem et continuum commensalem. Obiit Romae die 7 ianuarii an. 1498, et super eius sepulcrum apposita fuit haec inscriptio: Theol. Isignis Mag. Jo. Ant. Mediolanen. Aug. Illustris. et Reverend. D.D. Asc. M. Sforciae Card. Vicecancellarii accept. B. M. P. Rel. P. MCCCCXCVIII Januarij. Vide Herrera, T. I. p. 45; ex Ossinger, p. 1707 vero scimus ab eo exarata fuisse quaedam opuscula in sua Bibliotheca Augustiniana recensita.
Referenze:
Herrera, T. I. p. 45; ex Ossinger, p. 1707