Pavia: battesimo di Agostino
VALENTINI LEONARDUS
Valentini Fr. Leonardus de Caesena, S. Theol. Mag. dicitur ab Ossinger p. 176 vir magnae doctrinae et prudentiae atque in negotiis tractandis circumspectus. Is an. 1602, cum esset Bacc. electus fuit Prior patrii conventus et in Capitulo Generali Romae an. 1625, de suffragio mortuorum, qui de religione benemeriti in praeterito sexennio diem suum obierant, elegantem protulit orationem, ac inibi confirmatus fuit Studii nostri Caesenatis Magister Regens. An. 1630 erat Arimini in eodem officio, et in Capitulo Gen. hoc anno Romae habito, cathedram summo honore sustinuit, cui interfuerunt quindecim Praelati. Ab an. 1636 ad an. 1639 praefuit suae Romandiolae Provinciae. Anno autem 1645 ex apostolica auctoritate interfuit Capitulo Gener. Romae eo anno celebrato, in quo electus extitit et iudex causarum et Conventus Bononiensis Prior. Praefuit etiam conventui Florentino et an. 1655 renuntiatus fuit Procurator Generalis, quod munus eodem anno propter longaevam aetatem dimisit. Typis ab eo sequentia opera edita fuerunt:
1. S. Arduinus coecorum illuminator.
2. Septem Angeli praecincti zonis aureis Liber, ut fatetur Fortunius Licetur, Genuensis Medicus in opere secundo A de Quaesitis per epistolas. Utini typ. edit. 1641, p. 237.
Referenze:
Elssius, p. 429; Ossinger, p. 176; Gandolphum, p, 364, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A. Vol. III, p. 176