Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bartei Hieronymus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BARTEI HIERONYMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARTEI HIERONYMUS

 

 

 

Bartei Fr. Hieronymus, latine Barthaeus vocatus, Aretinus, clarus musices praefectus, floruit saec. XVI labente et saec. XVII ineunte. An. l607 erat chori canentium magister in Ecclesia Cathedrali Volaterrana, et an. 1619 in Ecclesia S. P. Augustini de Urbe. Musicae rationis fuit studiosissimus atque in ea excelluit. Typis mandavit:

1. Il primo libro de' Madrigali a cinque voci, novamente composti et dati in luce. In Venetia, appresso Ricciardo Amadino (MDXCII). Vol, in 4: Dicat opus sub die 15 aprilis 1592 "al Maestro Giacomo Gramignoli da Cortona del Ordine Eremitano di S. Agostino", pp. 1-20 (Cfr. La Bibliofilia edita da Leone S. Olschki, Firenze, an. VIII, 1906-1907, Vol. VIII, p. 246).

2. Responsoria omnia, quintae ac sextae, Sabatique majoris Hebdomadae, Paribus vocibus. Ab Ad.m Rever. Fr. Hieronymo Bartheo Aretino Augustiniano, Cathedralis Volaterranae Ecclesiae Praefecto Musices in lucem edita, iuxta Breviarij Romani formam, una cum Zachariae cantico, ac David Psalmo, ipsis feriis accomodata. Venetiis, apud Ricciardum Amadinum, 1607, in 4°. Cantus, Tenor, Altus et Bassus, opuscula quatuor, dicata "Rev. D.no Nicolao Tanio Canonico Volaterranae Cathedralis dignissimo", Vulteris III Kal. Iulij 1607 (Cfr. Gaspari: Cat. della Bibl. del Liceo Musicale di Bologna (1892) Vol. II, p. 175).

3. Missae ad otto voci con basso continuato. Romae, 1608.

4. Il primo libro de' Ricercari a due voci.

5. Il secondo libro degli concerti a due voci accomodati per suonare con qualsivoglia stromento, con la parte continua dell'Organo. Haec tria postrema opera referuntur a F. J. Fétis, Biographie univer. de Musicien., Paris. 1860, T. I., p. 255.

6. Fr. Hieronymi Barthaei Aretini Ecclesiae S. Augustini de Urbe musices moderatoris liber primus sacrarum modulationum quae vulgo motecta appellantur duabus vocibus cum basso ad organum accomodato. Ramae, apud Ioan. Baptistam Robbletum, 1619. 

 

 

 

Referenze:

Catal. Biblioth. Borghesianae, Parte I, p. 630, n° 4337