Pavia: battesimo di Agostino
VALVASORI HIERONYMUS
Valvasori Fr. Hieronymus ex oppido Triutio agri Mediolanensis, praelaudati Dominici frater, habitum Augustinianum in patrio S. Marci coenobio et ipse, admodum iuvenis, suscepit. In eo praeceptores habuit vere insignes magistros Philippum Vicecomitem et Aegidium Consonium, sub quorum magistratu quantum profecerit tum in humanis artibus, tum in philosophicis ac theologicis disciplinis, non est facile dictu. Evasit insuper excellens concionator. Cum esset insignis S. Theol. Mag., ab Alexandro VII an. 1657 electus fuit apud Ordinem Italiae Assistens, ac postea, anno scilicet 1661 Procurator Generalis, ac tandem an. 1667 in Comitiis Generalibus Romae habitis supremam Ordinis dignitatem obtinuit. Fuit praeterea in Romano Archigymnasio Sanctae Scripturae professor, Consultor S. Congregationis Indicis, Sacrorum Rituum, nec non Supremi Tribunalis S. Inquisitionis Qualificator. Quoniam autem in praefatis omnibus muneribus obeundis laudabiliter se gessit, idcirco ab Innocentio XI, an. 1677, die 11 ianuarii, ad Episcopalem Pisauriensem Cathedram evectus fuit. Sedit octo circiter annos, obiitque mense Septembri an. 1684. Illum laudant Philippus Picinelli in suo Atheneo, p. 351; Philippus Argebati, T. II, part. II, col. 1566; Ughelius, T. II, col. 864 in Addictionibus Coleti; Ossinger, p. 910, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 19 et Erem. Sacrae Aug., Part. I, p. 138. Scripta eius sunt:
1. Cursus rationalis et naturalis philosophiae, T. II.
2. Tractatus de beatifica Visione.
3. Tractatus de Angelis.
4. De fide, spe et caritate atque de Incarnatione.
5. Conciones Quadragesimales.
6. Acta et eius decreta promulgata in Capitulo Generali Romae celebrato an. 1667, quae edita fuere in Analectis August. Vol. XI, pp. 193-227, ex Reg. Dd. 103, ff. 1-47, quaeque extant impressa in cod. 230 Bibl. Angelicae, ff. 69-70. Quaedam quoque eiusdem Epistolae extant in cod. 892 praememoratae Bibliothecae.
Referenze:
Illum laudant Philippus Picinelli in suo Atheneo, p. 351; Philippus Argebati, T. II, part. II, col. 1566; Ughelius, T. II, col. 864 in Addictionibus Coleti; Ossinger, p. 910, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 19 et Erem. Sacrae Aug., Part. I, p. 138.