Pavia: battesimo di Agostino
VANNI STEPHANUS
Vanni Fr. Stephanus, Recineti in Piceno an. 1493 natus, nostrae Religionis habitum ab adolescentia sumpsit ac in nostris gymnasiis scientias liberales optime edidicit. Musicae porro arti ita prae aliis deditus erat, ut ipsi usque ad vitae terminum adhaeserit. Consonantias enim vocum, proportionum inductiones, omniaque, quae ad eius perfectionem attinent vir ille officiosus ac diligens egregie calluit. Eius modulationes, suo tempore ac plurimis annis sequentibus, in multis Italiae templis, diebus solemnioribus, adhibitae fuerunt. Aliquando in Asculana civitate vixit, fuitque in sua natali urbe chori canentium magister: musices praecepta dedit, carmina modulatus est, ac tantam famae celebritatem sibi comparavit, ut ab omnibus laudaretur, inter quos, prae ceteris, fuit Cornelius Bonamicus Nursinus, artium et rnedicinae doctor, qui ad eum, inter alia scribit: "Felix profecto aetas, quae te canentem vidit, ex cuius exuberante fonte, qui biberunt testantur". An. 1531 ultimam manum libro suo imposuit, cum ipse aetatis suae 38 annos haberet. Ex hoc patet quo tempore floruerit, quamvis quando decesserit non constet. Claruit etiam aliis nominibus, ac praesertim egregii concionatoris. Laudibus exornatur a Pamphilo p. 118; a Panvinio in libro de Claris. Veron. p. 59; a Frisio, p. 76; a Gandolpho, p. 327, a quo haec accepimus; ab Ossinger, p. 911, et ab aliis quamplurimis. Scripsit itaque Recanetum de Musica Sacra a Magistro Stephano Vanneo Recinetensi Eremita Augustiniano in Asculana Ecclesia chori moderatore nuper editum et solerti studio enucleatum, Vincentio Rossetto Veronensi interprete. Romae apud Valerium Doricum Brixiensem, Anno Virginis partus 1533 cum gratia et privilegio Clementis VII Pont. Max. ad decennium; in fol. et ff. 93. Schidl, in suo Dizionario Universale dei Musicisti, Milano, Tip. Ricordi, p. 499, de hoc opere haec habet: "appartiene ai migliori lavori teorici del suo tempo; l'autore tratta in esso chiaramente del canto fermo, della musica misurata e del contrappunto. Similiter Werckerlin, p. 278 - 9: "Cet ouvrage, un des plus rares de son espèce est aussi un des meilleurs traités de musique de l'époque où il parut". Opus ante bellum venditum fuit ab antiquario bibliopola Monacensi Rosenthal 120 nummis germanicis. Hic tractatus ita explicit: "Contrapuncti liber tertius feliciter explicit. Asculi, die 26 mensis Augusti anno salutis 1531, aetatis suae trigesimo octavo ad Dei gloriam Amen". Alia quoque edidit opera quae nuncupantur:
1. Cantiones lepidae super Introitus Missarum et Antiphonas Vesperarum libri II.
2. Primae Missae et Vesperi Liber I, et alia plura; quae vel tempore Pii Pp. V diebus solemnioribus in pluribus Italiae templis canebantur.
Referenze:
Praeter citatos cfr. etiam Herrera, T. II, p. 400; Benedettucci, Bibl. Recanatese, p. 138; Fetis, Bibl. Univers., Paris, 1870, T. VIII, p. 307; et Astengo, Musici August., Firenze, 1929, p. 33