Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Variano Theophilus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VARIANO THEOPHILUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de VARIANO THEOPHILUS

 

 

 

de Variano Fr. Theophilus, non de Vairano, ut habent Jos. Pamphilus, f, 131, Nic. Crusenius, III Port. Monastici (Matridi, 1890) p. 125, Thomas Herrera, T. II. p. 461, fuit de familia Arretini a Variano ut legitur in fronte eius tractatus de gratia qui autographus asservatur in Bibl. Vat Lat. in cod. 12056. Mense maio an. 1558 erat studens Neapoli et duobus post annis ibidem Lector, anno vero 1564 Baccalaureus. An. 1565, mense maio facultatem obtinuit sese licentiandi a quocumque auctoritem habente et anno eodem die 10 decembris dictus fuit Theol. Mag. Inde Florentiam ad S. Spiritus missus fuit Mag. Studiorum Regens, atque theologus et philosophus insignis factus, Romam, ubi doctissimus in disputando habebatur, ut ait Pamphilus, sub anno 1575, accersitur, ut in publica Academia peripateticam doctrinam profiteretur; multa ibi auditorum frequentia tot honores assecutus, quot quisque desiderare posset. Inter alios Romani studii discipulos philosophiae ac theologiae habuit Angelum Rocca de Camerino, postea Sacrarii Apostolici praefectum et Episcopum Tagastensem. Carissimus fuit Dom. Julio Vitelli, et Antonio Carafa, nec non M. Antonio Columnae, Siciliae Proregi, a quo in illam insulam vocatus, ut Ascanio filio, futuro Postmodum Cardinali, in eam philosophiae partem, quae circa naturae obscuritatem, et disserendi utilitatem versatur, fuit praeceptor et doctor; ast dum Panormi degeret mense aprili an. 1578 diem supremum clausit. Scripsit quae sequuntur:

1. Commentaria super libros praedicabilium et praedicamentorum. Asservantur Romae in Bibl. Angelica. Ita noster Ossinger: sed in indice hujus bibliothecae nunc non apparent, nisi forte ea quae anonyma reperiuntur in codd. 731 et 1291.

2. Theophili Arretini a Variano ex Augustinianorum familia, de Novi Testamenti gratia. P. pars ad Ill.m D. D. Ant. Carafa Partenopeum.. Ita legitur in fronte cod. Vat. Lat. 12056, in fol. ff. 272, olim in Arch. Vat. Arm. x. 68, a nobis indigitati p. 52 vol. I, male scribentes auctorem fuisse de Aretio et vixisse saec. XV, decepti utique ab antiqua rescriptione indicis Archivii Vaticani. Opus explicit sequentibus verbis: De hoc latius scripsi in dialogo.

3. De praedestinatione et reprobatione Dei die 2 iulii 1570 in domo Ill.mi D. Iulii Vitelli.