Pavia: battesimo di Agostino
BARTOLI GABRIEL
Bartoli Fr. Gabriel a S. Maria, Ferrariensis, alumnus Congregationis excalceatorum Italiae, vixit saec. XVII. Sui temporis fuit fervidus ac optimus concionator, nec non arti poeticae tam vulgari quam latinae magnopere deditus, habuitque particularem devotionem erga S. Teclam, in cuius honorem non tantum officium ecclesiasticum privatim sed etiam sequentia opera edidit. Plenus meritis mortem oppetiit an. 1673. Eius igitur laboris fructus sunt sequentes:
1. Devoti cordis orationes iaculatoriae Ritmicis, modulationibus concinnatae Christi Sponsae D. Theclae Virg. et Mart. Urbis Auximi Protectric., Ferrariae apud Sozzium, 1658, 1 vol. in 8°.
2. Armonia Spirituale di cinquanta lodi composte in onore di S. Tecla. In Ferrara, 1659, in 4°.
3. Cantilena in honorem dictae Sanctae, quae invenitur: nelle Rime scelte di Poeti ferraresi, fol. 351.
4. Tecla illustrata ms. Opus laudatum a Carolo Settala, Episc. Dertonen. in suo Trattato de' Misteri e sensi mistici della messa, p. 246.
5. Prediche diverse. Ms. 244 Biblioth. Cicivicae Ferrariensis, chart. in fol. saec. XVII, ff. 317, pulcherrime exaratus.
Referenze:
Ossinger, p. 106; Mazzuchelli, Vol. II, part. I, p. 442;
Antonelli, Indic. dei mss. della Civica Bibliotheca di Ferrara, Ferrara, 1884, p. 142 et alios