Pavia: battesimo di Agostino
VASSOLDI PETRUS PAULUS
Vassoldi Fr. Petrus Paulus, Papiensis honestis parentibus natus, floruit saec. XVI exeunte. Exceptis annis 1593, 1594 quibus Romae commoratus est totius Ordinis a secretis assumptus, totum in patrio ad S. Augustini conventum vitae curriculum egit. Die 16 iunii 1578 erat ibidem sacerdos, die 1 augusti 1586 Baccalaureus et mense ianuario 1593 S. Theologiae doctor et studii Regens. Die 28 aprilis eiusdem anni cum, uti diximus, esset Romae et inibi secretarii munere fungeretur, Papiae eius mater Beatrix Riccardi in osculo Domini martua est haeredem illum suae substantiae relinquens. Anni insequentis mense augusto Ticinum remeavit et mense novembri an. 1598 cameram suam in parte extruxit ac exornavit. An. 1602 mense maio in Capitulo Generali Recineti celebrato conventus S. Augustini Papiensis Prior renuntiatus fuit. Anno tandem 1605 mense maio obiit in Domino suam supellectilem ac privatam bibliothecam praefato conventui relinquens.
Referenze:
Thomas Herrera, T. II, p. 282 Petrum Paulum Papiensem, scribit, an. 1592 quaedam opuscula edidisse, quae ignorantur.