Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Vecchi Bonifacius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VECCHI BONIFACIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VECCHI BONIFACIUS

 

 

 

Vecchi Fr. Bonifacius, Italus, Finalensis S. Theologiae Magister ac in Eremitarum Ordine Prior Provincialis, mortuus est Bononiae anno 1703. Fuit hic celebris orator et tum in Basilica Vaticana, tum Viennae in Austria, aliisque civitatibus ab ingenti populorum concursu libentissime auditus fuit. Fuit etiam in suis actionibus singulari refertus caritate, qua de causa apud viros insignes diffundebatur fama sua, et bonus odor operum suorum, ob quae gratissimus apparebat, et specialiter acceptus Leopoldo Romanorum Imperatori et Victorio Amedeo Sabaudiae Duci, singulariterque ab illis dilectus atque honoratus. Varias orationes panegyricas scripsit atque edidit, quarum unam tantum recensitam, ab auctoribus qui de illo scripserunt comperi, et est sequens: Orazione Panegirica per l'Ottavario d'Este. In Modena, 1703, in 8°.

 

 

 

Referenze:

Fressoni, Memorie del Finale, p. 157, et Tiraboschi, Biblioteca Modenese, Modena, 1784, Vol. V. p. 351-352.