Pavia: battesimo di Agostino
VENETUS BARTHOLOMAEUS
Venetus Fr. Bartholomaeus, an. 1385, ut theologus insignis et integer vitae, Strigonii fuit electus Prior Generalis Ordinis; qui antea Ordinem regebat titulo Rectoris, ut ex eius primo Regesto (Dd. 2 in Archivo Ordinis) patet, in cuius initio sic legitur: "In Dei nomine, Amen. Anno Incarnationis eiusdem Millesimo CCCLXXXIIII. Ego frater Bartholomaeus de Venetiis; Sacre pagine professor Generalis Rector Ordinis Heremitarum S. Augustini, more laudabili predecessorum meorum omnes litteras gratiarum et rigorosas presenti Regesto B iussi fideliter annotari". Actus antiquior habet diem 28 Decembris 1383 (Cfr. Analecta Aug. Vol. V, p. 51).
Hic vir doctus et pius, atque Augustinianae Religionis zelo fervens, collapsam regularem disciplinam instauravit, et veluti vultum Ordinis mutavit. Aliquot coenobia, ac praecipue Ilicetanum in pago Senensi selegit, ubi arctior atque exactior observantia custodiretur, illud que uni Vicario subijciens Provincialis iurisdictione exemit: hinc exorta est celeberrima nostratum Ilicetana Congregatio, quae innumeros protulit viros sanctitate praestantes, prout videre licet in Sylva Ilicetana nostratis P. Ambrosii Landucci, Ep. Porphyriensis. Obiit Venetiis an. 1400, postquam 15 annos difficillimis temporibus Ordini laudabiliter praefuerat. Reliquit mss.: Duo litterarum Regesta sive volumina, quas ad Ordinem universum vel ad fratres particulares durante suo gubernio misit, quaeque sunt in Archivo Ordinis sub signis Dd. 2 et Dd. 3: primum ff. 131, a die 28 decembris 1383 ad diem 10 febr. 1387; 2 non vero ff. 195 a die 12 febr. an. 1387 ad diem 23 decembris an. 1393, bene a R.mo P. E. Esteban in nostris Analectis, Vol. V, pp. 56-7 et 90 descriptis. Ex quibus Regestis, in citatis Analectis. Vol. V, pp. 313, 346, 368, 395, 417, et 442, atque Vol. V, pp. 11, 31 et 63, a praefato Rev.mo P. E. Esteban quamplurimae eiusdem Generalis Epistolae ad prov. Romanae O. N. historiam spectantes editae fuerunt.
Referenze:
omnes nostrates historicos et praesertim Lanteri, Eremi Sacri Aug., Part. I, p. 283, a qua haec accepimus