Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Venia Masellus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VENIA MASELLUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VENIA MASELLUS

 

 

 

Venia Fr. Masellus, Beneventanus, quem nonnulli scriptores Maffeum Vancum et Vancium vocant, alumnus Provinciae Terrae Laboris, vixit saec. XV. De diligentissimo hoc Augustiniano nullam faciunt mentionem scriptores Ordinis, licet magnam vitae suae partem edendis alienis operibus insumpserit, qui literarius labor abunde prodit, quod legendis, evolvendisque et praelo parandis libris impense occupatus et addictus fuerit, propterea eum catalogo scriptorum nostrorum iure merito inserendum esse censeo. Ipsius cura et labore in lucem edita fuere:

1. Opuscula quaedam Divi Ambrosii Priori Generali Ambrosio Corano dicata, ut patet ex Epistola dedicatoria, in qua causas enumerat, quae ipsum impulerunt ad hanc editionem. Mediolani, 1477, et iterum an. 1490, atque Basileae 1492, ne uno quidem verbo immutato.

2. Ephemeris belli Troiani Dictys Cretensis. Mediolani, 1477.

Masellus noster primus fuit, qui hoc opus evulgavit ac dicavit D. Bartholomaeo Calco, Ducis Mediolanen. secretario, cui conqueritur, cur inter tot scriptores qui cum de Trojanorum clade scripserunt, post Dictyn Cretensen, viri hujus non minus diserti, quam prudentissimi, et ad Trojanorum rerum cognitionem necessarii nullam fecerit mentionem, proinde, ait, se commiseratione motum, quod tanti viri fama oblivione posterorum iam prope concidisset, iaceatque in pulvere tam nobilis labor conatum omnem adhibuisse, ut lucem tandem conspiceret.

3. Typis denique prodire fecit libros V de bello Hispanico, quos Iacobus Bracellus a Secretis Reipublicae Genuensis, elegantissime elaboravit, deduxitque ad an. 1444. Praemisit Masellus operi Epistolam nuncupatoriam ad Philippum Mariam Sfortia Francisci I Ducis Mediolanensis filium. Verum loco hujus in editione Parisiensi de an. 1520, praefixa fuit Epistola Augustini Iustiniani, Episcopi Nebiensis, inscripta Renato de Sabaudia, magno Franciae Magistro. 

 

 

 

Referenze:

Ita Ossinger, p. 925-26 ex Philippo Argelati in Biblioth. Script. Mediolanen., T. I, col. 184, et ex Bibliotheca Fr. Alphonsi Ciaconii, Ord. Praed. cum adnotationibus Franc. Dionysii Camusati, Parisiis, 1731, col. 851