Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ventura Gaspar

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VENTURA GASPAR

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VENTURA GASPAR

 

 

 

Ventura Fr. Gaspar, Siracusanus, S. Theol. Mag. in idiomatibus graecis atque hebraicis praeclarissimus floruit saec. XVI, quem Siracusanus Episcopus Hieronymus Bononius secum ad Concilium Tridentinum duxit, perspectis eius praeclaris animi dotibus et profunda in theologicis disciplinis scientia. Illum Generalis Seripandus in generalium Regestis ad diem 22 augusti 1546 hoc cohonestat encomio: "Mag. Gaspar Siracusanus ad Concilium una cum Rev.mo Episcopo Syracusano venerat, neque sine eiusdem ac Religionis honore apud eum vixerat, et in Synodo Tridentina die 28 martii an. 1546 non sine gloria habuit orationem ad Patres", quae publici iuris fecit. Mortem obivit in patria die 13 octobris 1550. 

 

 

 

Referenze:

Pamphilus, f. 123; Herrera, T. I, p. 311; Elssius, p. 232; Torelli, T. VIII, p. 299; Ossinger, p. 858; Attardi, il Monachismo in Sicilia (1741), p. 43, et Lanteri, Post. Saec. Sex R. A., T. II, p. 176