Pavia: battesimo di Agostino
VENTURA GRATIANUS DE FULGINEO
Ventura Fr. Gratianus de Fulgineo, natus Lici in pago Fulginatensi, cum Eremitarum Ordinem amplexus fuisset, studuit Perusiae, ubi an. 1460 erat cursor, et septem post annos S. Theologiae Magister. An. 1468 Umbriae Provincialis extitit electus; fuit inde Visitator Generalis conventus Amatricis et an. 1472 scriptor Ordinis ac Generali a secretis. Magister Laurentius Empoli in suo Bullario sub an. 1488, 1389 Gratianum fuisse Procuratorem Generalem Ordinis affirmat, ad quod munus videtur electus ob mortem mag. Baptistae de Signorio. Ianuensis, cum Gratianus noster Prior esset conventus S. Augustini de Urbe. Dubium vero est illum vel electum vel confirmatum fuisse Ordinis Procuratorem in Capitulo Generali an. 1491. Mortuo, ad finem an. 1498, magistro Mariano de Genestano, fuit totius Ordinis Vicarius Generalis Apostolicus, et an. 1501 die 29 maii Firmi in Piceno Prior Generalis electus evasit. Obiit Fulginiae an. 1504, cum in Ordinis Regestis die 4 augusti eiusdem anni fiat eius iam defuncti mentio. Ms. reliquit iuxta Iacobillum. Catal. Script. Provinciae Umbriae, p. 130: Commentarium in Theologia.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 300 et Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 296