Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Venturini Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VENTURINI FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VENTURINI FRANCISCUS

 

 

 

Venturini Fr. Franciscus, Pisanus, ex Augustinianorum familia, impiger, laboriosus, satis discretus, et in omni sacra disciplina exercitatissimus suis temporibus habitus est, quum ad Academiam Pisanam primum accesserit an. 1594. Instar omnium nobis erit testimonium Josephi Pamphili, (Cronicon, p. 132) qui in Chronica quadam suae familiae, haec de Venturinio memoriae mandavit: "Vir summo ingenio, inquit ille praeditus et in sacra theologia, aliisque optimis artibus exercitatissimus, quas Pisis publico Gymnasio profitetur, etsi usque modo (decurrebat tunc annus 1575) nihil in lucem ediderit, multa tamen parit quotidie, quae tandem omnia simul divulgabantur". Non facile tamen nunc quis dixerit ad quas manus illa pervenerint, cum ipse nunquam adduci potuerit, ut eadem in vulgus ederet. Sed si negligentius famae servivit, diligens quidem adeo officii sui fuit, et tam constans ad praestanda opera Academiae per totos usque XL annos, nullum laboris genus recusans, ut non facile hominem, cui illa plus debeat, invenias. Vita in patria functus, cum esset septuagenario major, eamque totam consumpsisset in labore, bonisque praeceptis dandis atque exequendis.

 

 

 

Referenze:

Fabroni in Hist. Acad. Pisanae, Vol. II, p. 110  et Gratianus in sua Anastasi Aug. p. 69