Pavia: battesimo di Agostino
VERANI THOMAS
Verani Fr. Thomas, vir sane eruditissimus, natus est Taurini an. 1729 et ibidem debitum naturae persolvit an. 1803. Ordinem Augustinianum amplexatus fuit in Congregatione Lombardiae, fuitque nostratis eximii Hyacinthi della Torre, Archiep. Taurinensis condiscipulus, in memorata Congregatione quatuor vicibus secretarius, et privilegiatus lector. Quippe qui plurima pollebat eruditione, documenta non pauca suppeditavit cl. Hieronymo Tiraboschi, atque Vincentio Malacarne, uti constat ex eorum operibus, in quibus pluribus in locis ab ipsis laudatur. Praeter multas memorias historicas atque litterarias editas in Continuazione del Nuovo Giornale de' letterati d'Italia, Modena, s. a. XXVI, et seqq. reliquit etiam Autobiographiam, Quaedam poetica, atque Osservazioni storiche del P. Tommaso Verani. Scripsit etiam Catalogum Scriptorum Ordinis, sed ubi haec omnia inveniantur scire non potui.