Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Verona Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VERONA IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de VERONA IOANNES EVANGELISTA

 

 

 

de Verona Fr. Ioan. Evangelista, S. Theol. Mag. parentibus honestis apud Lebetum agri Veronensis oppidum natus, in monasterio Veronensi Augustinianum Institutum amplexus est. Inde Parisios missus, ibidem doctoratus insignia suscepit posterisque nonnulla suae doctrinae monumenta reliquit. In patriam reversus, ut Pamphilus sub an. 1378 retulit, Praeses Provincialis effectus est, in suo coenobio Bibliothecam insignem condidit libris quamplurimis et raris ornatam. At in Regestis Ordinis aliquando posterior est Ioannis Evangelistae memoria.

Die enim 2 novembris an. 1387, iam magister theologus, coenobii Veronensis Regens instituitur, et die 8 mensis octobris an. 1390 eius electio in Provincialem Marchiae Tarvisanae a Priore Generali confirmatur. Laudatur ab Herrera, T. I, p. 465, a quo haec accepimus; a Pamphilo, f. 63; ab Elssio, p. 375; a Torelli, T. VI, p. 180; a Gandulpho, p. 213; ab Ossinger, p. 928, a quibus omnibus dicitur ille reliquisse sequentia opera:

1. Adnotationes in aliquos Psaimos Da. vidicos.

2. Sermones ad populum.