Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Veronensis Theobaldus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VERONENSIS THEOBALDUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VERONENSIS THEOBALDUS

 

 

 

Veronensis B. Theobaldus, ex nobilissima Scaligerorum familia, quae eo tempore Veronae dominabatur, oriundus, adolescens paternae domus divitias, atque amplitudinem aspernatus, ad Augustinianos Eremitas tunc temporis intra urbem degentes deflexit, seque illis per solemnia vota perpetuo addixit. Quamvis autem totam perspicacissimi ingenii aciem in sacras litteras addiscendas, magna alacritate defixisset, multo tamen magis orationem, quam studio, in illis mirum in modum profecit, adeo ut insignis theologi, atque egregii in primis concionatoris nomine clarescere coeperit. Verbum Dei tanto zelo, tantaque scientia, atque suavissimae caritatis aspersione disseminabat, ut durissima quaeque corda veluti divina quadam vi superinfusa emolliret, ac ipsis perditissimis peccatoribus poenitentiae lacrymas excuteret, praeco flexanimis propterea dictus. Quamobrem in tantam concivium suorum existimationem venit, ut Petro Episcopo Veronensi vita functo illum omnimode sufficere conati fuerint. Verum eximius humilitatis amator Episcopalem dignitatem invicta constantia recusavit, ac Episcopatum ejus accepit quidam Bonincontrus illius Cathedralis Ecclesiae Archipresbyter; quo item mortuo anno 1298; tota fere civitas ad Theobaldum compellendum ut pastorale pedum susciperet, turmatim confluxit. Confertissimae multitudini, precibus omnibus illum obsecranti, quamvis pristini propositi tenax Theobaldus diutius resistere non valuit, ac tandem tot concivium, procerumque civitatis assiduis, sollicitisque adhortationibus morem gerens, licet animo haud penitus lubenti, tamen Episcopali oneri humeros subjecit. Infula itaque condecoratus talem se praebuit, qualem concives futurum sperarunt.

Nam sicut in coenobio inter fratres fulgidissimum extitit religionis, pietatis, omniumque virtutum exemplum, sic Episcopus factus, sicut sol refulsit in Ecclesia Dei. Siquidem divinis rebus contemplandis, ac christianae doctrinae studiis sectandis jugiter intentus, pastoralis quoque officii muniis rite obeundis sedulam operam dabat, indigentibus opem impense suppeditando, peregrinos humanissime excipiendo, disceptantes, quacumque adiretur hora, audiendo, eosque ad mutuam concordiam mira quadam dexteritate revocando, Clericos ac Religiosos summopere fovendo, omnesque, uno verbo, omnimode adiuvando. Probe sciens vigilantissimus Antistes plurimum ovibus prodesse oculum pastoris, civitatem ac Dioecesim saepissime perlustrabat, atque sicubi forte malum zizaniae semen exortum fuisset, promptae vigilantiae sarculo illud radicitus convellebat. Quamplurimae autem aliae sunt res ab eo bene gestae, quae nostri Theobaldi nomen magis immortalitate dignum reddiderunt.

Etenim an. 1309, interfuit Bononiae cum aliis Principibus, Concilio quod ibidem congregavit Arnaldus Diaconus Cardinalis S. Mariae in Porticu, ut urbs Ferrariensis, quam Veneti occupaverant, Sanctae Sedi restitueretur. Anno 1310 Modoetiae solemni caeremoniae adstitit, qua Henricus VII imperiali corona redimitus fuit. Anno vero 1314 magna pompa transtulit ad Ecclesiam S. Stephani Malsesini sacras exuvias BB. Benigni et Cari Augustiniensium. Multas etiam edidit constitutiones, quas postea fere omnes, auctoris nomine suppresso, evulgavit Petrus Scaliger, qui post annos viginti ei in Episcopatu Veronensi successerat. Obiit Veronae nonagenario major, postquam Episcopalem Cathedram 24 fere annos tenuisset, ac quosdam egregios sermones ad Clerum, et ad populum, in lucem emisisset. Sepultus fuit apud suos in templo S. Euphemiae. A concivibus, et a scriptoribus fuit omni tempore titulo beati decoratus. Panvinio, Seripando, Herrerae, Pamphilo, aliisque Augustinianis scriptoribus Theobaldum laudantibus accedunt Bzovius, Ughellus, Franciscus Tiatus, et alii externi. Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 184. Gandolphus vero p. 328-29 subiungit: "Scripsit sermones egregios ac devotos ad Clerum et ad Populum Libr. 3, qui Veronae asservantur in Bibl. Canonicorum ut testatus est Pamphilus Constitutiones quamplurimas, editas postea proprio nomine a Petro Scaligero Episcopo electo an. 1350; qui non fuit ille Dominicanus, nam Dominicanus Petrus fuit antecessor nostri Theobaldi. Corrigendi igitur aliter scribentes.

 

 

 

Referenze:

Pamphilus f. 34; Herrera T. II, p. 435; Gratianus, p. 169; Ossinger., p. 930