Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Vicentia Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VICENTIA AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de VICENTIA AUGUSTINUS

 

 

 

de Vicentia B. Augustinus, in conventu Ratisbonensi et Patavino sacrae theologiae Lector, a B. Iordano de Saxonia, libr. II, c. 30, p. 201 tamquam vir venerabilis et devotus, zelator disciplinae et religionis, et adeo castus celebratur; ut illibato virginitatis flore decessisse crederetur. Haec sunt verba Iordan: "Similiter exemplum de F. Augustino de Vicentia, olim Lectore in Padua, viro utique venerabili, ut ab antiquis Patribus meis audivi. Hic cum esset Lector in Ratisbona, et visitaret cum aliis fratribus quandam sanctam matronam infirmam et morti vicinam, porrectum sibi ab ea brachium eius nudum tangere noluit, sed manica cappae mediante, manu sua tetigit brachium illius. Cui quidam ex fratribus praesentibus quasi indignans dixit: Non perderetis per hoc virginitatem, si nuda manu tangeretis brachium huius vetulae. De hoc venerabili viro multa bona praedicata audivi, quod videlicet continuo erat in libris, raro in otioso sermone, raro sine Missa; devotus in horis et orationibus suis, zelator disciplinae et Religionis, castus totus, ita quod credatur virgo decessise". Hinc est, quod Ambrosius Coriolanus Commento 37 in tertiam Regulam Augustini sic inquit: "Duo quoque nostrae sacrae Religionis viri Castissimi, quorum alter Augustinus Vicentinus, alter Hermandus Germanus appellatus, physici doctissimi et expertissimi, pulsum mulierum ad quamcumque earum instantiam ob eorum conservandam pudicitiam et tangere et indicare voluerunt numquam". Coruscavit Augustinus, ut conjicere est, circa annum 1302 quandoquidem Iordanus ea, quae de illo refert, ab antiquis Patribus se audivisse testatur. Huc usque noster Herrera, T. I, p. 5-6. Angelus Gabriel a S. Maria, Vol. IV operum suorum p. 76 nostro B. Augustino Vicentino Sermones per totum annum ms. tribuit. Asservabantur hi sermones in vetusto codice membr. nostrae Bibliothecae conventus Collensis in Hetruria, qui ita inscriptus erat: Incipiunt sermones, quos composuit Fr. Augustinus de Vicentia, Lector Paduanus, de Ordine Fratrum Heremitarum S. Augustini per totum annum. In prima Dominica de Adventu Domini Sermo: Videbunt filium hominis venientem etc. folio parvo; et in fine legebatur: "Expliciunt Sermones Dominicales Evangeliorum totius anni fratris Augustini de Vicentia Ordinis S. Augustini"; deinde legebatur Sermo de Trinitate, ac tandem "tabula distinctionum per alphabetum ordinata super sermones Dominicales totius anni". Animadvertendum verum est quod hoc opus tributum a Gandolpho in additamentis et corrigendis sui operis p. 410 huic Augustino Vicentino, in textu p. 84-85 ab eodem tributum fuerit alteri Fr. Augustino de Vicentia, qui fuit S. Theol. Doctor, egregius et ipse concionator, pluries in capitulis definitor, quique floruit saec. XVI et ad superos evolavit Viterbii an. 1560: ita ut ex erronea prima Gandolphi affirmatione deceptus etiam Ossinger, p. 935 hos sermones huic Augustino tribuerit, qui videtur nihii edidisse.