Pavia: battesimo di Agostino
VICENTINUS BARTHOLOAMEUS
Vicentinus Fr. Bartholomaeus, S. Theol. Bacc., floruit saec. XVI labente, scripsitque orationem in adventu P. Mag. Gregorii Elparensis Ordinis Generalis, quam Tyrocinii Coenobii S. Iacobi Bononiensis nomine Fr. Laurentius de S. Anatolia recitavit, et quae postea ab auctore edita fuit sub hoc titulo: Oratio in adventu Rev.mi P. Magistri Gregorii Elparensis Generalis vigilantissimi Ord. Erem. D. Augustini a Fr. Laurentio de S. Anatolia eximiae spei, summae virtutis puero, atque tyrone humanioribus in litteris, Tyrocinii Coenobii D. Iacobi nomine habita, Bononiae, apud Ioannem Rossum, 1588 in 4. Eruitur hanc orationem confectam fuisse a Fr. Bartholomaeo ex litteris nuncupatoriis.
Referenze:
Angiolgabriello di S. Maria, Bibl. degli Scrittori di Vicenza, Vol. V, p. 268 et Cinelli Sancassani, Bibliot. Volante, T. IV, p. 356