Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Vigilanti Simon

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VIGILANTI SIMON

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VIGILANTI SIMON

 

 

 

Vigilanti Fr. Simon, Anconitanus, tempore schismatis sub obedientia Gregorii XII Augustiniani Ordinis Prior Generalis, an. 1409 creatus Episcopus patriae hoc nomine interfuit Constantiensi Concilio. Quia vero haec provisio Ioanni XXIII non placuit, idcirco illum ante fatalis schismatis extinctionem ad Ecclesiam Senogalliensem transtulit. Cum autem pleraeque Episcoporum electiones tempore schismatis tum a Ioanne XXIII tum a Gregorio XII habitae a Martino V irritae atque nullae declaratae fuissent, Simon tamen recognitus fuit atque confirmatus tamquam legitimus Senogalliensis Episcopus. Vir fuit valde doctus, atque unus ex praecipuis sui aevi verbi Dei praeconibus. Hanc mortalem vitam finivit in patria an. 1428 aetatis suae 63. Affirmat Iulianus Saracini, Hist. Anconitanae parte 4 de Episcopis Anconae p. 535, illum scripsisse de Conciliatione Aristotelis et Platonis. Memoratur etiam ab Ughello T. I, col. 337 n. 35; ab Herrera, T. II, p. 389; ab Elssio, p. 638, et a Moronio Fausto Ant. de Episcopis Anconitanis, p. 48. Ita Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Parte I, p. 161.

 

 

 

Referenze:

Ughello T. I, col. 337 n. 35; ab Herrera, T. II, p. 389; ab Elssio, p. 638, et a Moronio Fausto Ant. de Episcopis Anconitanis, p. 48. Ita Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Parte I, p. 161.