Pavia: battesimo di Agostino
de VILLANA GULELMUS
Villana (de) Fr. Guilelmus, Italus, in ditione Cremonensis civitatis saec. XV, floruit. S. Theologiae Professor, Ordinis nostri illustris alumnus, fuit bonae doctrinae vir, qui reliquit opusculum hoc titulo insigni: Reprobatio errorum, cuius archetypon ms. habetur in Bibliotheca Ambrosiana Mediolani, ut Arisio indigitavit Lud. Antonius Muratori in eadem meritissimus Vicepraeses, ac eius amicus humanissimus.
Referenze:
Arisi, Cremona Literata, Parmae, 1702, T. I, p. 267. Hic autem Fr. Guilelmus de Villana videtur alius non esse a Fr. Guilelmo de Cremona de familia Amidani, de quo egimus Vol. I, pp. 28, 32