Pavia: battesimo di Agostino
VISCONTI PHILIPPO
Visconti Fr. Philippus, Mediolanensis, ex nobilibus parentibus Io. Ambrosio de Vicecomitibus Seroni, et Francisca Balsama ortum habuit die 9 Augusti an. 1596. Adhuc adolescentulus, anno scilicet 1609, in patrio S. Marci coenobio Eremitarum Augustinensium habitum induit, ac solemnia vota emisit an. 1612. In studiis valde iugiter proficiens ad magistralem S. Theologiae lauream adipiscendam pervenit, ac nostrates alumnos cum magno ipsorum emolumento docuit Mediolani, Florentiae, Patavii, Neapoli et Romae. Anno 1629 ab Urbano VIII Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis instituitur, quam ita rexit, ut, vir ecclesiasticae disciplinae cum esset peritus aeque atque amator, pristina legum observantia in illa ref1oruerit. Quia insuper in rebus gerendis summa dexteritate clarebat, illius opera usus fuit Card. Bona in Tiburtina, Tusculana, et Portuensi, et Card. Spada in Albanensi dioecesibus visitandis, quo in munere operam suam laudabiliter impendit. Anno 1649 die 22 Maii in Comitiis Generalibus Romae habitis constituitur Prior Generalis cum esset Proc. Gen., quod officium acceperat ab Innocentio X. Plurimum doctissimus Praesul verbo et scriptis adlaboravit ut S. P. Augustini doctrina, quorumdam versipellium machinamentis agitata, sarta tectaque maneret, nec ab ea acerrime tuenda ullae unquam quorumcumque minae aut irae illum compescere valuerunt. De Augustiniana republica jam optime meritus exoptabat ardentius reliquum vitae suae tempus piis exercitationibus ac literariis studiis insumere, quapropter plures sibi oblatas infulas modeste recusavit. Verum Alexandri VII coactus imperio anno 1657 die 6 Aprilis Episcopatum Catacii in Calabria accepit. Rexit cum optimi pastoris laude usque ad annum 1664, quo inter universi gregis lacrymas vita functus fuit die 6 Ianuarii. In Alphabeto August. Thomae Herrerae quod asservatur in Bibliotheca Angelica p. 271 Tom. II haec leguntur ipsius Philippi manu propria exarata: "Fr. Phil. Vicecom. Mediol. Proc. Gen. deinde Gen. Consul. super V propos. ab In. X damnatas. Ab Alex. VII designatus Episc. Asculanus, post. 15 dies Episc. Cathacen in Calabria ulteriore, die vero 6 Maji V dom. post Pascha consecratus ab E.mo Card. Bernard. Spata". Extat tanti viri marmoreum simulacrum cum apposito epitaphio Romae in Ecclesia S. Augustini in stela viciniori ad altare majus in cornu Evangelii. Extabant ab eo scripta opera sequentia:
1. Cursus Physicae Vol. in fol. ms.
2. Introductio ad Sacram Theologiam Vol. in 4 ms.
3. Cursus Philosophicus. Vol. in fol. ms.
4. Tractatus de Deo uno, trino, et Incarnatione. Vol. in fol. ms.
5. Tractatus de Angelis, tam bonis quam malis, ad mentem Aegidii Columnae Doctoris fundatissimi elucubratus. Vol. in fol. ms.
6. Tractatus de altitudine sapientiae et scientiae Dei, ac de libero arbitrio. Vol. in fol.ms.
7. Introductio ad studia de scientia Dei; Somnium Augustini; De laudibus; Philosophiae; De laudibus Theologiae, atque Orationes variae. Vol. in 4 ms.
8. De Praedestinatione et Reprobatione secundum mentem Divi Augustini. Vol. II in fol. ms.
9. Censurae in quinque propositiones Cornelii Iansenii. In cod. 13 (A. 3 4) Bibliothecae Angelicae Romae, in 4 inter ff. 240. In eodem codice adsunt etiam alia in propositiones Iansenianas ab eodem Vicecomite collecta.
10. De Gratia et Auxiliis, atque de Donis Spiritus Sancti et etiam de Praedestinatione ad mentem S. P. Augustini. Vol. II in fol. scripta circa an. 1638. Primum constat pp. 2058, alterum vero pp. 750.
11. Collectio ex SS. PP. Gregorio, Augustino et Hieronymo, de altitudine Divini Auxilii, et arcanorum divinae Sapientiae atque de mirabilibus iudiciorum Dei. Vol. ms. in fol. inordinatum.
12. De Fide, Spe et Caritate, Vol. ms. (teste Philippo Pacinello).
13. De opere sex dierum, ms. (eodem Philippo teste).
14. De sacramentis in genere et sacrificio Missae. Vol. ms. in fol.
15. De Potestate Ecclesiastica iuxta mentem S. P. Augustini. Vol. ms. in fol.
16. Adnotationes, seu correctiones ad librum Marisii haeretici Hollandi, de solo pnimatu Petri. Vol. ms. in fol.
17. Quaestiones 265 ad rem Ecclesiasticam et Ius Canonicum spectantes. Vol. ms. in fol.
18. Synopsis Historiae Concilii Tridentini Card. Sfortiae Pallavicini. Vol. ms. in fol.
19. Catharesis, sive caerimoniae, liturgia seu actio Missae, nec non de Ministris, sacris vestibus, altaribus et vasis sacris. Vol. ms. in fol.
20. De consuetudinibus sacro-profanis. Vol. ms. in fol.
21. Censurae in libros varios P. Theophili Raynaudi S. J. Vol. ms. in fol.
22. De singulari dono Virginitatis cum auctoritatibus SS. Patrum etc. Vol. ms. in fol.
23. De Religionis disciplina regulari. Ms. in fol.
24. Miscellanea sacra atque profana. Vol. ms. in 4.
25. Apologia pro S. P. Augustino, seu defensio operum illius. Vol. ms. in 4, Selecta ex Divo Augustino una cum epistola Bellarmini ad Clem. Ms. in fol., ff. 487 asservatum in Archivo Ordinis.
26. Catalogus eorum qui nostra aetate (id est auctoris aetate) contra S. P. Augustinum scripsere, et vindiciae contra eorum propositiones. Vol. ms. in fol.
27. Elogia Pontificum, Conciliorun, SS. Patrum, et Scriptorum, quibus commendatur auctoritas S. P. Augustini etc. Vol. ms. in fol.
28. Responsio ad librum Fr. Andreae a Thoma, atque defensio S. P. Augustini. Vol. ms. in fol.
29. Historia controversiae de Auxiliis. Vol. ms. in fol.
30. Acta in materia de gratia ab ipso collecta. Vol. ns. in fol.
31. Opuscula varia ab ipso collecta, conservata et adnotata. Vol. II ms. in fol.
32. Orationes variae ab ipso elaboratae, Vol. II, ms. 1 in 4, et 2 in 8. Extat inter ipsas Oratio funebris in obitu P. Fr. Christophori de Balneoregio et Dialogus de pestilentia.
33. Sermones vari latina lingua, aliqui et italica exarati. Vol. III, ms. in 4;
34. Conciones quadragesimales, Philippo Picinelli teste.
35. Vitae Sanctorum Ordinis nostri.
36. Vita Beatae Clarae de Montefalco, italice scripta. Vol. ms: in fol.
37. De iure Rev. PP. Assistentium cum Bullis, atque Decretis summorum Pontificum. Ms.
38. Acta P. Magistri Ioannis Augustini Ariminensis, qui obiit an. 1627.
39. Varia manuscripta historica ad Religionem Augustinianam spectantia, quae Rerum Ordinis liber ab eodem Vicecomite in suo Regesto Dd. 89, p. 338 appellantur.
40. Epistolae ad diversos tempore sui Generalatus conscriptae, Vol. 14 quae asservantur in Archivo Ordinis in Cc. 2, 14.
Referenze:
Ferd. Ughelli, Italia Sacra, Vol. IX col. 379; Argelati, Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, T. II, part. I, col. 1642, Picinelli, Ateneo di Lett. Milanesi, Milano 1770, p. 195; Elsium, p. 589; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 932; Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., Vol. III, p. 105 et in Eremit. Sacrae, Vol. I, p. 65, et Lopez, In additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 478