Pavia: battesimo di Agostino
ZABARELLA PAULUS
Zabarella Fr. Paulus, patritius Patavinus dicitur ab Ossinger p. 973, Ordinis nostri grande decus, et illustre ornamentum, divini verbi declamator fervidus et inter omnes suae aetatis oratores eloquentissimus, mira altitudine ingenii, et omnium scientiarum varietate excultus, qui lectissimis suis moribus cunctos in admirationem sui facile convertit. Anno 1491 Marchiae Tarvisinae provinciae gubernaculum accepit, et an. 1497 in Cap. Gen. totius Italiae Visitator constitutus fuit. Anno 1504 inauguratur Episcopus Argolicensis in Graecia ac postea Archiepiscopus Pariensis in Asia Minori, et Suffraganeus Marci Cornelii Card. Episc. Patavinii, quo in munere egregie se gessit. Unus fuit e praecipuis Augustinensibus, qui Lutheranam haeresim fortiter oppugnarunt. Noster Mag. Paulus de Genestano, dicans eidem Zabarella Summam Philosophiae Pauli Veneti inter alia haec expressit. "Tu excellentissimus theologus omnium studiosorum es refugium, omnium bonorum asilum: neque enim alius aut rarissimus in Religione nostra reperitur, de quo maiora et meliora desiderari, et expectari possint". Ughellus vero T. V col. 459 de Marco Cornelio Card. verba faciens haec de Zabarella scribit: "Adhibuit pro suffraganeo in Ecclesia Patavina eximium virum nobilitate generis, et scientiarum omnium claritudine illustrem Paulum Zabarella Patavinum, Episcopum Argolicensem, et Archiepiscopum Pariensem, qui extremam clausit diem 25 iulii an. 1525, sepultus in ecclesia S. Iacobi et Philippi apud suos Eremitanos Augustinenses Fratres". Vixit annos 54 ut scribit Gandolphus in sua Dissertatione historica p. 292. Opera eius sunt:
1. De reformatione Ecclesiae ad Clementem VII, ms. asservatum in Bibl. Vaticana teste Iosepho Pamphilo, f. 100, qui hoc se ibi legisse ait.
2. Volumina duo concionum italicarum (Cfr. Iacobus Zabarella in suo opere, cui tit.: Aula Zabarella, Patavii, 1670, pp. 124-8).
3. Elegantes orationes omnis generis.
4. Enunciatio in Psalmos poenitentiales.
5. De naturae mirabilibus. Extant, ait Xistus Schier, in cod. Bibl. Angelicae 353, p. 262, qui scripta eius typis vulgata affirmant, quamvis nihil mihi occurrerit.
Referenze:Lanteri, Erem. Sacrae August., Part. I, p. 133, a quo haec fere ad verbum accepi; Portenari, Della Felicità di Padova, 1623, p. 454; Gratianus, p. 150; Herrera, T. II, p. 267; Le Quien, T. III, col. 902; Papadopoli, Hist. gymnasii Patavini, T. II, p. 189, et alii