Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Zacconi Ludovicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ZACCONI LUDOVICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ZACCONI LUDOVICUS

 

 

 

Zacconi Fr. Ludovicus, primam aspexit lucem Pisauri die 11 Iunii 1555, cui postridie lustralibus lymphis regenerato, Iulius-Caesar nomen fuit impositum. Eius parentes Matthaeus et Margarita Zacconi fuere, quibus adhuc puer orbatus, ab avo paterno benigne susceptus, statim ac octavum aetatis annum attigit, Romam missus est apud quosdam propinquos, ut famulatu vitam transigeret. Hic cum non longe degeret ab Ecclesia S. Augustini de Urbe, eam frequentans iniit consilium de Eremitano Instituto amplectendo a quo propinqui frustra avertere coegerunt. At vero, mutata statione, non mutavit Iulius Caesar consilium, unde factum est, ut vix ingressus tertium et decimum aetatis annum habitum religiosum in Augustiniano Pisaurensi Coenobio susciperet, idest an. 1568. Annos quatuor in Novitiatu Pisaurensi exegit, vacans prae aliis grammatices et musices scientiis addiscendis, docente P. Mag. Fr. Paulo Luchini, qui postea fuit Ord. Prior Generalis. Professione emissa et suscepto Ludovico nomine, anno 1575 auctus fuit presbyteratu; quo suscepto, Mathelicae, S. Severini et Anconae conventus incoluit quousque ad Ordinis Studium Venetiarum missus fuit. Ex tunc amplexus est illam studendi rationem exscribendi et colligendi quidquid scitu dignum ei legenti, vel cogitanti obveniret, quamque ad mortem usque servavit; et dum scholastica volumina pervolutabat, sedulam operam navabat musicae sub praeceptore Andrea Gabrielli. Hic per integrum annum commoratus fuit cum nostrate B. Ioanne de Monte Cassiano cum quo fraternam iniit amicitiam. Inde ut ageret Cursorem missus est Papiam: a studiis absolutus se totum musicae sacravit. Digressus Mantuam plurimum in hac re profecit sub P. Hippolyto Baccusi August., qui capellae Ecclesiae Cathedralis praefecturam tenebat. Profectus ab hac civitate perrexit Venetias animo se dandi S. Marci Capellae, quae tunc temporis maxime florebat. Rebus adversis fractus et non flexus, post innumera discrimina, Lectoris gradu insignitus, perrexit Graecium Graiacum (Gratz), ad aulam Austriae Archiducis Caroli, a quo benigne exceptus, uti cantor vulgo tenore aulicae Capellae adscriptus fuit. Cum in ea urbe non esset Ordinis conventus, quo diverteret, ab illo Principe ut sibi aliquam donaret Ecclesiam cum adnexa domo enixe expetivit. Protinus ille rogata fecit, et Fr. Ludovicus, in ecclesiae et domus possesionem immissus, monasterium instituit, cuius iure meritoque fundator fuit habitus. Hac ratione dum Principi famulatum praestabat, coenobiticae vitae normam retinebat, et quidquid temporis ei supererat in theologicas disciplinas insumebat, Iesuitarum aulas frequentans. Quinque elapsis annis, vita functus Carolus, dimissa fuit cantorum Capella, quare coactus fuit se recipere Monachium, ubi cantorem et musices scriptorem egit aulicae Capellae Guillelmi Ducis Bavariae. Anno 1592 Venetias petivit excudendi gratia opus, cui titulus "Prattica di musica" quatuor libris digestum. Remeans Monachium, rebus adversis probatus, vitaeque aulicae pertaesus, valedixit Principi et Pisaurum se contulit. Hinc ad Forisempronii et Genuae Conventus vicissim missus lectorem et concionatorem egit. Hoc munere functo, revocatus in patriam, a Supremo Ord. Moderatore constitutus est Vicarius Gen. Coenobiorum Cretae. Biennio ibi expleto, reversus in Italiam, conventus Veronensis Lector et concionator fuit renuntiatus. Sub an. 1603 erat Vallismanentani S. Nicolai Coenobii conventualis, et anno 1610 Priorem agebat Pisauri et operam dabat commentario: "Relationi repertoriali del Convento di S. Agostino di Pesaro con quelle anco di S. Nicola di Valmanente". Agebat aetatis annum 72, cum correptus fuit apoplexiae ictu, dum concionem ad populum habebat in oppido Fiorenzola in Comitatu Pisaurensi. Eius ingenii monumenta sunt quae sequuntur excerpta ex regesto ab ipso exarato, et ex catalogo P. Mag. Fr. Petri Nicolai Mazza, Prioris Pisauri, anno 1749 die 10 Maii confecto.

1. Vita con le cose avvenute al P. Bacc. Lodovico Zacconi da Pesaro dell'Ord. erem. di S. Agostino. Constat hoc opus 127 capitulis cum operum accurato regesto.

2. Prattica di musica divisa in quattro libri. Venezia 1592. Appresso Bartolomeo Carampolli, edito in Venetia 1596 in fol.

3. Prattica di musica, seconda parte. Venezia. Appresso Iacomo Vincenti. 1622.

4. Compendio delle vite di tutti i santi. Venezia. Appresso Sebastiano Combi, 1612.

5. Il verdeggiante e fiorito prato di varii esempi ecc. Venezia. Appresso Sebastiano Combi, 1615.

6. Istruzione dei Sacerdoti dell'Ill.mo Card. Toleto. Da Marco Manzonio Padovano ridotta in compendio e dal P. Fr. Ludovico Zacconi tradotta in volgare con l'aggiunta de doi sacramenti che vi mancano, cioè dell'estrema unzione et ordine, con licenza dei Superiori e privilegio. In Venezia. Presso Sebastiano Combi, 1618.

7. La vita e miracoli del glorioso P. San Nicola da Tolentino dell'Ordine erem. di S. Agostino. In Pesaro per Flaminio Concordia, 1623.

8. Pronostici perpetui con l'astrologiche ricchezze di natura. Rimini. Appresso Giovanni Simbeni, 1623.

9. Cronica dell'Agostiniana Religione. Pesaro per Fabio Concordia, 1626.

10. Scuola dei mortali. Huius operis autographum asservatur in bibliotheca Oliveriana Pisauri, Mss. N. 545.

11. Il memonial historico del R. P. Lodovico Zacconi. Duobus libris digestum et ordine alphabetico. Autographum in Oliveriana. Mss. N. 546-547.

12. I Sacri tempii di Maria Vergine. Oliveriana. Mss. N. 553.

13. Le sacre immagini di Gesù Cristo Crocifisso. Oliveriana. Mss. 556.

14. La vita e miracoli del glorioso B. P. Frat'Antonio dalla Mandola della Marca Anconitana dell'ord. erem. di S. Agostino. "Hoc opus deperiisse testatur Zacconius ipse in laudato suorum operum regesto".

15. La Cintura di Santa Monica con l'indulgenze concesse da N. S. Papa Paolo V ai Cinturati. Oliveriana. Mss. 554.

16. Dugento casi avvenuti et accaduti nei primi tempi. Desideratur.

17. Canoni musicali. Oliveriana. Mss. N. 559, autographum. Hoc opus commentario prosecutus fuit Pisaurensis Franciscus Vatielli in opusculo cui titulus: "Canoni musicali" di Ludovico Zacconi. Pesaro Nobili. 1905.

18. Le regole di canto fermo. Exciderunt.

19. Recercarii di sonar in organo. Desideratur.

20. Il Diversorio Celeste. Oliveriana, Mss. 564.

21. Il Pomario Cristiano. Autographum in Oliv. Mss. N. 558.

22. Il Diporto dell'estate. Autographum in Oliv. Mss. N. 557.

23. Protoplaustro Girosolimitano unico e singolare, col quale i fedeli cristiani passano dalla Chiesa terrena e militante alla celeste e trionfante. Diviso e compartito in due parti per maggior comodità d'ogni persona, composto e fatto dal P. Bacc. L. Zacconi ecc. tra sacri Teologi minimo professore. Hoc. opus deperiit.

24. L'humane astuzie. Oliveriana Mss. N. 564. .

25. L'Archivio regale e Prontuario signorile. Oliveriana Mss. Num. 361. Huius operis, in quatuor partes digesti, duo tantum supersunt.

26. Cronica molt'ampla et universale. Oliveriana Mss. N. 549.

27. La Drogheria historiale. Oliveriana Mss. N. 564.

28. Il Pianto di David Profeta nei suoi sette salmi. Excidit.

29. Lavacro di coscienza col vero modo di confessarsi bene. Autographum apud Oliv. Mss. N. 566.

30. Trattato dell'Indulgenze. Autographum apud Oliv. Mss. N. 536.

31. L'horticello dei confessori diviso e distinto in doi libri. Hoc opus deest in Oliveriana Bibliotheca.

32. Rime e Poesie in ogni genere. Desiderantur.

33. Lettere in ogni genere. Depenierunt.

34. Officina medicinale. Deest.

35. Le Gioie de' Principi. Oliveriana Mss. N. 560.

36. Il consorzio peregrino fatto in dialogo. Deest.

37. Manual Concionatorio. Autographum in Oliv. Mss. N. 555.

38. La tesoreria concionatonia. Desideratur.

39. Li proverbi italiani. Desunt.

40. Il campo delle miserie umane. Oliv. Mss. N. 550-51.

41. Risoluzioni e partiture di canto. Perierunt.

42. Partiture e risoluzioni di canto contrappunti di D. Ferdinando de los Infantes Hispano. Desunt.

43. Lo Scrigno musicale.

44. Sommario e raccolta dei più principali e necessari privilegii, grazie ed immunità dell'alma nostra Agostiniana Religione. Periit.

45. Il memorial della plebe. Oliveriana Mss. 552.

46. Orditura cronacale, ossia Storia di Pesaro. Oliveriana Mss. 322-323.

47. Viaggi di Gerusalemme e di S. Iacopo di Galizia. Oliv. Mss. N. 526.

48. L'astrologiche ricchezze di natura. Oliveriana. 364.

NB. Usque hactenus pervenit recensio iuxta regestum auctoris, hic prosequitur recensio peracta a P. Mag. Fr. Petro Nicolao Mazza 10 Maii 1749.

49. L'arca esemplare de' Predicatori. Opus imperfectum quod pervenit ordine alphabetico ad litt. C. et ad verbum Castità. Asservatur in Oliveriana Mss. N. 564.

50. Le devozioni insigni della Agostiniana Religione. Oliveriana Mss. N. 564 e N. 571.

51. Della Croce Santa di N. Signore. Opus imperfectum. Deperiit.

52. I Sacri Tempii di Maria Vergine. Seconda parte. Opus imperfectum, quod modo desideratur.

53. De restitutione simplex, brevis et utilis tractatus. Periit.

54. Expositio in Psalmum CXLII. Ianuae 1598. Oliveriana. Mss. 523.

55. L' Agostiniane glorie. Oliveriana. Mss. 548.

56. Axiomata, idest Sententiae notiores ex novo veterique testamento excerptae, ordine alphabetico dispositae tribus libris distinctae. Superest liber primus, qui asservatur in Oliveriana Mss. N. 545.

57. Lilium theologicum alphabetico ordine diversas continens materias ad exornandos sermones. Prima Pars. Ianuae a. D. 1600. Secunda Pars, a. D. 1600. Ianuae. Autographum in Oliveriana Mss. N. 569.

58. Arca Clericalis. Vol. 1.

59. Thronus exemplorum, alphabetico ordine dispositus. Vol. I, autographum.

60. Conciones quadragesimales. Vol. I, autographum.

61. Origine della città di Pesaro e suo progresso. Mss. Oliveriana N. 223, di ff. 410.

62. Nozze e venuta in Pesaro della Signora Lucrezia d'Este, prima moglie di Francesco Maria II (sesto ed ultimo duca d'Urbino).

63. Epilogo e raccolta delle nozze del Sig. Costanzo Sforza con Camilla d'Aragona.

64. Lettere a Camillo Giordani. Oliveriana N. 421.

65. Relazioni repertoriali del Convento di S. Agostino di Pesaro con quelle anco di San Nicola di Valmanente. Oliveriana. N. 436.

66. Relazione della fondazione del Convento di S. Agostino di Pesaro nel 1282 e del Convento di San Nicola di Valmanente con altre notitie. Oliveriana N. 602.

67. Memorie sopra due Madonne, cioè di S. Marco (che è quella dei Servi) e della Scala (che è quella del Porto). Oliveriana Mss. N. 386. Consulendus Franciscus Vatielli, Un Musicista Pesarese nel sec. XVI, Pesaro. Nobili 1904, e I Canoni Musicali di Ludovico Zacconi, Pesaro. Nobili 1905. Haec ad verbum accepimus, a P. F. N. C. ex Analectis Augustinianis, Vol. III, p. 453.