Pavia: battesimo di Agostino
ZAZZERI HIERONYMUS
Zazzeri Fr. Hieronymus Augustinus, Aretinus, quem noster Berti appellat librorum heluonem, iure laudatur tamquam vir multa eruditione atque vitae integritate spectabilis. A Rev.mo P. Generali Querni fuit in Secretarium Ordinis adscitus et in Cap. Gen. Romano an. 1721 in eodem munere confirmatus, atque an. 1726 in Comitiis Gen. Italiae Assistens electus. Fuit insuper S. Scripturae Professor in Romano Sapientiae Archigymnasio, nec non SS. Rituum Congr. Consultor. Obiit Neapoli, die 3 dec. an. 1749 annorum 71. Nominatur a Bollandistis sub die 26 Iulii p. 347. Eius vita enarrata reperitur in Regesto nostri R.mi P. Generalis Gioia, Reg. N. 191 p. 83. Ex eius ingenio habetur: Vita nostratis Card. Henrici Noris in huius operibus omnibus edita.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 350