Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Zimarino Michael

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ZIMARINO MICHAEL

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ZIMARINO MICHAEL

 

 

 

Zimarino Fr. Michael, vir magnae pietatis morumque sanctissimorum, Casalbortini in Vestinis die 8 maii an. 1858 ingenuis piissimisque parentibus ortus est. A puero optimam indolem ostendit, et Eremitarum habitum die 4 augusti 1871 in Provincia Romana devotissime induit, atque anno probationis expleto factaque professione statim ad insulam Melitam missus fuit, ut inibi sacrorum studiorum curriculum perficeret, quod magna cum laude absolvit. Primo Sacram Hostiam litavit die 5 augusti 1876 maxima cum devotione. Romam inde reversus et Lector effectus, de familia locatus fuit in coenobio S. Augustini de Urbe, in quo sua singulari modestia omnibus fuit exemplo. Perspectis eius integritate, mansuetudine, probitate, regulari observantia, ceterisque virtutibus, quae in eo maxime eluxerunt, praestantiora Ordinis munera eidem Superiores detulerunt.

Fuit enim Carpineti novitiorum, et Viterbii professorum per plures annos magister, Aculae, Castri Gandulphi et S. Augustini de Urbe coenobiorum prior, Provinciae definitor et postulantium examinator. Tandem Gravinae, quo se contulerat ut fratri germano loci Episcopo in extremis praesto esset, in morbum incidit, et die 25 maii 1920, Sacramentis ecclesiae vite susceptis, me adstante, qui tunc Provinciae Romanae praeeram, piissime, prout vixit, quievit in pace.

Scripsit:

1. Considerazioni sulla vita di S. Agostino, Dottore della Chiesa. Roma, Tip. Befani, 1888, in 8°.

2. Il Pellegrino al Santuario della Madonna dei Miracoli di Casalbordino. Acquapendente 1913, in 12.

3. Novena ed altre preghiere alla Madonna dei Miracoli di Casalbordino. Roma, Tip. Befani, 1915, in 12.