Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bassianino Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BASSIANINO IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BASSIANINO IOANNES

 

 

 

Bassianino Fr. Ioannes Augustinus, Vicentinus, S. T. Magister, alumnus Congregationis Lombardiae, quem Iosephus Pamphilus, f. 118, Thomas Gratianus, p. 104, Thomas Herrera, T. I. p. 483 et Philippus Elssius, p. 324, Bassianinum; Aloysius Torelli, T. VIII, p. 400, Bassaninum et Ossinger p. 107 de Bassano appellant, teste Pamphilo, adolescens philosophiae Platonicae operam navavit. Qui deinceps cum se iam corroborasset, ac vir inter viros esset, in studiis quoque divinarum rerum se adeo exercuit, ut ab omnibus praestantissimus philosophus et theologus facile iudicaretur, ac propterea locis omnibus, Romae maxime, ubi apud Paulum III Pont. Max. praecipue florebat, litteris, probitate, integritate, Ordinem nostrum plurimum decoravit et auxit. An. 1526 fuit suae Congregationis Visitator et Prior Regii; an. 1531 Prior Pontremuli; definitor et Prior Bergomi an 1538, et Prior Eremi an. 1549. Obiit Bergomi prope septuagenarius die 10 ianarii an. 1557 et in aede S. Augustini sepultus. Ab eo extant: 1. Commentaria ex Sanctis patribus in Epistolas D. Pauli ad Timotheum. Rev.mo Hieronymo Seripando dicata. 2. Catechismus pro urbe Neapolitana, per Oratium Salvianum impressus, 1577.

 

 

 

Referenze:

et Lanteri, Postr. Saec. Sex, II, p. 420.

Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., vol. II, part. I, p. 525 et Le Long, Bibl. Sacr. p. 628