Pavia: battesimo di Agostino
BASSO AURELIUS
Basso Fr. Aurelius, antiqua civilique familia in oppido Trivilio natus, ac litteris instructus, Augustiniano Ordini in Lombardiae Congregatione nomen dedit admodum adolescens. Eam vitae rationem amplexus cum pietate ac prudentia floreret, Philosophiae et Theologiae studiis totus incubuit. Inde Ordinis iuventuti erudiendae addictus, ita se probatum exhibuit, ut religiosis praefecturis, ceu Prior atque suae Congregationis ab an. 1584 ad an. 1588 Definitor, postea visitator, illustratus, tandem an. 1597, apostolica auctoritate, Vicarius Generalis sit renunciatus. Anno autem 1603 Capitulo Generali eiusdem Congregrationis praefuit, et omnibus his muneribus egregium sibi nomen usque ad mortem comparavit, quae illi Romae in conventu S. Mariae de Populo contigit an. 1616. Plura scripsit quae deperdita sunt, nec superest aliud quam: Historia S. Mariae de Populo, quae Romae excussa est.
Referenze:
Ita fere Argelatus in Bibl. Script. Mediolan. T. I., Part. II, col. 129;
Mazzuchelli, Gli Scrittori d' Italia, Vol. II, Part. I, 535;
Ossinger, p. 108; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 131, et Lopez, ad Monastici Aug. Addit. p. 501