Pavia: battesimo di Agostino
BASTERIO NICOLA
Basterio Fr. Nicolaus, Carmagnolensis, S. Theol. Mag., alumnus Nomi, suum dedit nomen Eremitico Ordini in patrio Augustiniano coenobio. Plurimis in nostris gymnasiis, ac praesertim Romae, sua confecit studiorum curricula, ac tandem Lector ac Baccalaureus renuntiatus, scientias phylosophicas atque theologicas, quas didicerat, alios docuit, et speciatim Monachos Montis Oliveti loci Villae novae Laudensis, apud eos manens usque ad annum 1587, quo in Ticinensi S. Augustini coenobio de familia constitutus fuit et in illius Universitate S. Theologiae secundarius professor adscitus, quam cathedram non sine laude fere usque ad mortem tenuit.
Deinc an. 1590 Papiensis nostri studii Regens creatur; anno vero 1592 tamquam Discretus suae Lombardiae Provinciae interfuit Capitulo Generali Romae celebrato; die 22 maii 1592 inter Patres seniores et graves illius conventus adnumeratur, et eodem anno cum de quoddam crimine a Mag. Theodosio Papiense falso esset accusatus, atque innocens a iudicibus inventus, eius calumniator iuxtas luit poenas. Die 17 iunii 1594 iam vitae privatus fuerat. Haec ab eo scripta remanent:
1. Brevis ac utilis tractatus de sillogismo categorico, ad Il.m et Rev.m Hyppolitum de Rubeis S. R. E. Card. et Ticini Episcopum. Carmagnoliae, apud Marcum Anton. Bellonum, 1590, in 4.
2. Loculentissima in primum Summulae Pauli Veneti tractatum expositio, ad Ill.m et Rev.m Hieronymum de Ruvere S. R. E. Card. et Taurini Archiepiscopi. Carmagnoliae apud eumdem, 1590, in 4. Sunt hi duo tractatus in Angelica Bibl. sub sign. [SS]. 7. 49.
3. Tractatus super Magnificat.
Referenze:
Elssium, p. 503; Ossinger, p. 207;
Della Chiesa, Catal. cit., p. 170; Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 438 et alios, sed praesertim Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus, cit. Vol. IV, Papiae, 1913, pp. 111-141