Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Barsanti Bernardo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BARSANTI BERNARDO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARSANTI BERNARDO

 

 

 

Barsanti Fr. Bernardus Nicolaus floruit circa an. 1770. Augustinianae Reipublicae gubernaculum tenens. P. Generalis Franciscus Xaverius Vasquez, Peruanus, qui cum novas illius constitutiones conficere statuisset, ac a Patribus Provincialibus totius Ordinis observationes et animadversiones in eas postulasset, noster quoque Barsanti suas ad eum misit, quae sunt in cod. 1335 (t. 3. 26) Biblioth. Angelicae Urbis inter ff. 44-63 sub hoc titulo: Ad sacras Augustiniani Ordinis praesentes leges Observationes et Animadversiones Fratris Bernardi Nicolai Bernardi, eiusdem Ordinis. Notandum hic duco quod in eodem codice inter ff. 86 - 92 aliae Observationes existunt, praeter ea quae a fratribus nostris exterarum nationum inibi exaratae reperiuntur, a ffr. italis Io. Bapt. Maraviglia, Antonio Clementelli, Io. Chrisostomo Giavazzi et Augustino de Letizia subsignatae et d. Iuvenatii, die 13 mensis martii an. 1770.

 

 

 

Referenze:

Narducci, Catal. Codd. Mss. praeter graecos et orientales in Bibl. Angelica olim coenobii S. Augustini de Urbe, Romae, 1892, p. 559