Pavia: battesimo di Agostino
BAUDINI IULIUS
Baudini fr. Iulius a Cuneo in Pedemontio, Sacrae Theol. Mag. pluribus in nostris collegiis, ac praesertim Veronae in conventu S. Euphemiae et Papiae studiorum Regens, floruit saec. XVII labente, atque oriente saec. XVIII, et proinde corrigendus Ossinger in sua Bibliotheca August. p. 98 et 109, qui illum reponit saec. XVI. An. 1704 erat Rev.mi Nuncii apud Helvetios fidus theologus; ast iam ediderat, quae sequuntur:
1. De vita communi Regularium. Dissertatio canonica, Coloniae, apud Stephanum Lenti, 1695, opusculum asservatum in Bibl. Angelica sub sign. 7. 2. 38.
2. Tumulus S. P. Augustini, Magni Ecclesiae Magistri, ac augustissimi Ticini Regii Protectoris, dissertatione historico-canonica illastratus...iussu Rev.mi Mag. Antonii Pacini Ravennatis, totius Ordinis Eremitar. S. Augustini Prioris Generalis [qui clavum Ordinis tenuit ab. an. 1693 ad an. 1699]. Ticini Regii die 15 aprilis ex typ. Jacobi Andreae Ghidini in fol. Haec dissertatio inserta postea fuit ColIectioni actorum atque allegatorum de inventione reliquiaram S. P. Augustini. Venetiis, 1729, p. 3. et seqq.
Referenze:
Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., Vol. II part. II, p. 226, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. Vol. III, p. 170