Pavia: battesimo di Agostino
BECCARIA ATANASIO
Beccaria Fr. Athanasius a S. Carolo, Mediolanensis, alumnus Congregationis Augustiniensium Discalceatorum Italiae, filius coenobii ad SS. Cosmam et Damianum Turbici ad ripas Ticini Novariam versus, vixit saec. XVII. Vir omni scientiarum genere excultus, egregio praeditus ingenio, bonus orator, facile, inquit Ossinger p. 110, eruditione et doctrina coaetaneos superavit. Lectoris Philosophiae et Theologiae functus est officio nec non Sacrae Inquisitionis Cremonae, in cujus conventu etiam Priorem egit et an. 1696 Moderatorem Provinciae Lombardiae. Francisci Arisii amicissimus ad eum misit epistolam, quae edita fuit ab ipso Arisio in sua Cremona Litt., Parmae, 1702, T. I, p. 366, circa Franciscum Bonhonium. Obiit Mediolani die 6 Octobris an. 1706. Eius opera sunt:
1. De Sacro Annulo Pontificali et de Christi capitis inclinatione in Cruce.
2. De annulo signatorio S. P. Augustini, pars 1a.
3. De Christi capitis inclinatione et annulo signatorio S. P. Augustini, pars 2a.
4. De annulis litteratis, partes duae.
5. De annulo magico.
6. Miscellanea de annulis.
7. De majoratu Imperatoris.
8. De horologiis solaribus.
9. De Barbantismo.
10. Miscellanea de osculis.
11. De Eunuchis.
12. De Regibus Longobardorum.
13. De familia Vicecomitum, Ducum et regum Longobardorum derivata, quod certatim D. Theclae devoti fuerint.
14. De Saltationibus.
15. De jure-jurando.
16. De salutationibus.
17. Miscellanea de B. Maria Virgine et eius immaculata Conceptione, 1706. (Ita Roskovany, T. III, p. 588).
18. De Corde et latere Christi ac capitis inclinatione in Cruce.
19. De oculorum damnis.
20. De origine Reformationis Fratrum Eremitarum excalceatorum S. Augustini.
21. Novitas proscripta et antiquitas vindicata.
22. Discorsi sopra la passione di Cristo.
23. De infamiis priscorum gentilium.
24. Defensorium doctrinae S. P. Augustini.
25. De annulis sacris.
Haec mss. asservabantur in Bibliotheca Augustiniana Excalceatorum ad SS. Cosmam et Damianum Mediolani, et ex his nonnulla edita fuerunt.
Referenze:
Tani, p. 73 ex Ossinger et ex Philippo Argelati in Bibl. Script. Mediolanen. T. I. part. II, col. 133