Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Becchi Fr. Guillelmus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BECCHI GUGLIELMO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BECCHI GUGLIELMO

 

 

 

Becchi Fr. Guillelmus, nobilis Florentinus, vir dicitur a nostrate Iac. Philippo Bergomensi eloquentissimus et litterarum sacrarum interpres celeberrimus, scientiaque astronomica, uti refert Tiraboschi, non parum calluit. Post susceptum Eremitarum Institutum, studiis, an. 1433, Patavii operam dedit, Florentiae inde ac Bononiae in cuius theologica Academia doctoralem lauream consecutus fuit. An. 1440 inter Florentinae Universitatis theologos recensebatur, eratque tunc praeter communem consuetudinem omnibus in patria sua tam propter morum probitatem, quam propter doctrinae laudem atque evangelicae eloquentiae gloriam acceptissimus. Anno 1454 regebat, uti Vicarius Generalis, Florentinum coenobium, quo tempore praefuit etiam congressui Pisanae Provinciae, aliisque ac variis apud Ordinem conspicuis bene gestis muneribus, ad Cardinalatum nostrate Alexandro Oliva promoto, primo eiusdem in generalatu vices gessit, ac postea in Capitulo Senensi die 27 sept. 1460 Ordinis Prior Generalis electus fuit. Idipsum obtigit Apamiis in Gallia an. 1465 die 2 iunii, et Perusiae an. 1469 die 23 maii. Ordinem itaque rexit decem annos, quo temporis spatio inter caetera ipsius egregia facta, memoranda est eius visitatio non solum per Italiae provincias, verum etiam Galiae, Flandriae, Angliae aliarumque nationum, quibus doctrina, verbo et exemplo plurimum profuit. Cum interim a Volaterrana Ecclesia pro pastore suo esset postulatus, eum obtinere non valuit, nam die 17 maii 1470 a Paulo II Episcopus Fesulanus creatus fuit. An. 1481, ut Scipio Ammiratus scribit, V Kal. iulii Episcopatum renuntiavit, et eum appellat "virum in Philosophia et theologia doctissimum". Obiit Florentiae an. 1491 aetatis suae 80 et ibidem apud nostrates sepelitur. Bibliothecae cathedralis florentinae reliquit suos libros et scripta, quae sunt:

1. Abbreviatio primi Sententiarum Magistri Augustini de Roma conscripta a Fr. Guillelmo Becchio de Florentia dum esset Bachal. in conventu Bononiae an. 1439. Florentiae in Cod. XIV Biblioth. Leopoldinae, saec. XV. Inc. "Cum doctoris clarissimi".

2. Expositio in librum primum Sententiarum peracta Bononiae dum esset inibi Bachalaureus an. 1439. Inc. "Dubitatur an Deus". In fine: "Explicit tabula titulorum omnium quaestionum hujus primi Sententiarum Fratris Guillelmi Becchii de Florentia, nunc magistri ac Generalis Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini. Fr. Andreas de Fivizano scripsit 1467, XV Augusti". Florentiae in cod. XLII Biblioth. Leopoldinae, saec. XV, ff. 56.

3. Commentum super decem libris Ethicorum Aristotelis, scriptum Florentiae 1455 die 9 februarii. In eadem Biblioth., cod. CLIII, saec. XV in fol., ff. 128, binis columnis, caractere minuto et compendiario.

4. In Libros Iconomicorum Aristotelis Commentarium, quod Regi Neapolitano inscribit an. 1467. Inc.: "Post Aristot. Eticorum libros". Cod. CLII eiusdem Biblioth. saec. XV, ff. 42.

5. Commentum super libros octo Polyticorum Aristotelis, conscriptum an. 1476. Cod. CLIV eiusdem Biblioth. Chart. saec. XV, in fol., ff. 109. Inc.: "Quemadmodum in prioribus commentariis".

6. Quaestiones Itinerariae in tres centurias distributae cum brevi prologo in principio, Quaestio prima Centuriae primae: "An Divina Voluntas omnium quae fiunt sit prima causa efficiens". In fine Quaestiones Itinerariae feliciter expliciunt an. 1475. Cod. XLIII eiusdem Biblioth. saec. XV in fol., ff 130.

7. Quaestiones super tres libros Aristotelis de anima.

8. Philosophia Moralis tripartita.

9. Guillelmi Becchi de Cometa ad Petrum Cosmi de Medicis civem clarissimum feliciter incipit: "Cum ad S. Marci bibliothecam pergerem...". Opus inc.: "De multiplici aeris impressione, aer iste quem vidimus...". Des.: "haec nos itaque ut nostra egens officina tulit, brevi sermone dictavimus, quibus si quid est, quod emendari oporteat, quod profecto ita existimo, tuo aliorumque probatissimo atque aequissimo iudicio dereIinquo. Vale semper; 1436, iunii 15. Guillelmi Becchi Augustinianensis de Cometa feliciter explicit". Hoc opusculum est in Magliabechiana ms.

10. Protestatio formata et composita a sacro theologo Magistro Guillelmo Becchio Augustiniano. Asservatur ms. in Laurentiana.

11. De falso dogmate Maumethi libri quinque. Inc. prologus: "Cum Pius pontifex viveret, totius christianae religionis pius amator, ad expugnandos Turcos...". Cod. 6 classis V, a. 177, I. 108 [L. III, CXXX] MI. Biblioth. S. Marci Venetiarum, saec. XV, membr. ff. 68, eleganter excriptus, cum tabulis rubricatis, fronte libri egregie picta, refert insignia familiae Piccolomineae, unde idem dedicationis exemplar esse coniicio. (Cfr. Valentinelli, Biblioth. Mss. Lat. S. Marci, T. II, p. 117). Codex alter erat in Archivb Vat. Politic. Arm. X 35, nunc in Vaticana Biblioth.

12. Apologia pro Ordine Augustiniano. Florentiae edita an. 1491, ut testatur Emmanuel Leal, eruditus Augustinianus Lusitanus in suo opere Ulisypponae impresso, 1673.

13. Statuta emanata an. 1463 a P. Generali Guillelmo Becchi pro fratribus in conventu Parisiensi commorantibus una cum Mare Magno aut Statutis S. Augustini. Transcripta fuere per manus fratris Mathiae Maquerelli, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini conventus Parisiensis an. 1468. Sunt in Cod. 774 (29. j. L), saec. XV ff. 16 in Biblioth. Parisien. De l'Arsenal. Ms. C. Eius Regestum Litterarum asservatur Romae in Archivio Ordinis ad S. Monicae.

14. De potestate Ecclesiastica per modum dubitationis. Inc.:"Dubitatur primo...".

15. Passio Iesu Christi, in cuius fine legitur: "Explicit Passio compilata per Fratrem Guilidinum (Guillelmum existimo) Antonii de Becchis de Florentia, Artium doctorem, et S. Paginae Professorem 1443, die 18 iulii. Ms. in 4°, nostra Bibliotheca Montis-Ilcini a me visa anno 1700. Ita Gandolfi pp. 147-9, a quo haec fere omnia accepimus.

16. Opus quadragesimale editum a R.do M.o G.e de Bechis anno d.ni 1437 dum esset lector tempore pestis in Sancti Savini et in Crotonio (?) absolutum eodem die XXV iulii feliciter incipit. Asservatur in cod. 176 (B. 7 - 5) chart. in fol., ff. 131, saec. XV. Biblioth. Angelicae Urbis, f. 2a habetur tit: "Quadragesimale Magistri Guillelmi B.; Sequuntur a) "Tabula dum predicavi Mediolani 1478", f. 3°. Tabula hujus operis. Expl. f. 129: "1437, 25 iulii. Cortone Guillelmi Becchi opus explicit anno aetatis meae 23 etc.". Fortasse autographus.

17. Sermones ad clerum Lib. 1.

18. Sermones ad populum Lib. 1.

19. Extat etiam eius Oratio habita ad Magnificos Reipublicae Dominos.

20. Protesto fatto e composto dal sacro theologo Maestro Guglielmo Becchi. Existit ms. in Plut. LXI, Cod. 38, Bibl. Mediceo- Laurentianae Florentiae.

21. Expositio Isagoges Porphyrii et Categoriarum Aristotelis. Florentiae in Bibl. Riccardiana Plut. MII, n.o XXI, dodex chart. in 4, directa et oblata Andreae Alamanni. Epist. nuncupatoria edita fuit a Doctore Ioanne Lami, in Catal. Auct. qui in codd. Bibl. Riccardianae continentur, p. 64.

22. Iuxta P. Fr. Iacob. Phil. Bergomensem in suis Supplementis Chronicarum ad. an. 1495, p. 333, et iuxta Konigum, Bibl. vetus et nova p. 95 ipse etiam abbreviavit opera Gerardi Senensis.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 299; Torelli, T. VII, p. 92, n. 3; Gandolfo, p. 147;

Negri, Istoria degli Scrittori Fiorentini, p. 316; Mazzuchelli, Vol. II, Part. II. p. 596;

Ossinger, p. 112-14, apud quem alii auctores sunt, qui de Becchio nostro scripserunt