Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Becchetti Giovanni

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BECCHETTI GIOVANNI

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BECCHETTI GIOVANNI

 

 

 

Becchetti B. Joannes, de Fabriano, fuit "non modo Aristotelicus, ut Coriolanus in Chronica ait, sed Platonicus maximus, et acerrimus disputator, philosophus et theologus egregius". Haec de illo scribit noster Herrera, T. I, p. 379: "Si Iosepho Pamphilo credimus, sub anno 1348 Bononiae decessit. At cum inter viros celebres non duplex, sed unicus Ioannes de Fabriano reponatur, Pamphilo in hac parte fides danda non est neque recentioribus quibusdam relationibus mss. quae sub anno 1350 Ioannem claruisse affirmant. Aevum enim Ioannis ex Registris aliud fuisse convincitur; et sepulcri locus ex tumulo Fabriani. Generalis enim BartholomaeusVenetus die 25 maii an. 1388 praecipit omnibus fratribus universitatis Oxoniae" quod Fr. Ioannes de Fabriano locum obtineat secundum post Fr. Ioannem Karvilem nunc Magistrum, si secundum formam praedictae universitatis in actibus scolasticis expediri poterit ante recessum Fr. Ioannis Brodem de praedicta universitate". Sed ipse iam fuerat Arimini Lector; in eiusdem Reg. enim legitur sub die 8 iulii 1385: "Mandavimus priori vel eius vices gerenti, quatenus debeant satisfacere fr. Ioanni de Fabriano de provvisione annuali pro tempore quo fuit Arimini Lector". Et reapse ille hoc anno Oxoniam missus fuit, cum idem Generalis eodem die et anno 1385 scripserit: "Ven viro fr. Iohanni de Fabriano lecturo in Anglia in universitate Oxoniensi. Quia tibi de cuius valetudine, tam in scientia quam in vita, fama praeclara a tota quasi Italica natione et vocum oraculis ac litteris plurimorum diversis laudabile et omni expectatione dignum [testimonium] suscepimus tamquam benemerito, nos et diffinitorium Generalis Capituli Strigonii celebrati, an. D.mi MCCCLXXXV, die 27 mensis maii, primum locum dedimus lecture Sententiarum in Universitate Oxoniarum alienigenis assignatum. Sic quod praesenti anno apponere debeas et sequenti immediate Sententias legere, ut patet per diffinitiones antedicti generalis capituli". Sub eodem die et anno scribit idem Generalis Bartholomaeus Venetus: "Concessimus licentiam fratri Iohanni de Fabriano Bachalario in Oxoniis (sic) eundi cum uno socio Londinas et Brugis (sic)". Et iterum: "Concessimus [facultatem] fratri Iohanni de Fabriano eligendi unum socium ydoneum ad studium, quem sic electum studentem fecimus in nostro studio Oxonensi"; ac sub die 9 iulii 1385 eidem Ioanni scribebat illum missum fuisse Oxoniam "ad Sententiarum lecturam et ad Magisterium consequendum". Magisterio assequuto rediit in Italiam, eique an. 1390 die 18 octobris Generalis concedit licentiam assumendi Fr. Ioannem ad gradum lectoriae. An. 1392 die 22 maii erat Regens coenobii Perusini, et Prior Generalis illi indulget, ut aliquos pueros et iuvenes de Fabriano possit mittere ad scholas grammaticales saeculares. An. 1420, die 8 martii inter vivos agebat et die 7 maii degebat in conventu Fabriani. Paulo post in coelum abiit. Eius pignora cum sacris ossibus B. Petri eius consanguinei, honorifice simul Fabriani in conventu S. Augustini tumulata quiescunt, ac magna populi veneratione coluntur. Eius beatitudinis honores et cultum Gregorius XVI confirmavit. Monumenta Ioannis ingenii sunt:

1. Tractatus de concordia Platonis ad S. Scripturam.

2. Expositio Evangeliorum libri IX.

3. Compilatio quadragesimalis egregii doctoris magistri Iohannis de Fabriano, ordinis heremitarum Sancti Augustini. Cod. 1127 (S. 3. 22) Chart. 4: ff. 46, binis col. ff. 46 Biblioth. Angelicae Urbis. Hoc opus non novit Ossinger, qui in Bibl. Aug. p. 234 vixisse ait saec. XIV ex illustrissima familia Becchetta, quae ex Anglia Romam se contulit, et inde Fabrianum petiit. (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 473).

4. In Ethicam Aristotelis libri X.

5. In Politicam Aristolelis libri XIII.

6. Testimonia de adventu D. N. I. C. in carne, hinc inde recollecta per Magistrum Ioannem de Fabriano. Inc: "Hermes Trismegitus libro de verbo perfecto". Hic brevis tractatus extabat in quodam codice, quem apud se habebat Io. Dominicus Mansi, ut ipse testatur in additamentis ad Bibliothecam Latinam Io. Alberti Fabricii, Florentiae, 1858, T. III, p. 361.

 

 

Referenze:

insuper Elssium p. 356; Ghirardacci, Stor. di Bologna, T. II, p. 192;

Gratianum, p. 112; Ossinger, p. 111 et 324; Gandolfo, p. 214;

Vecchietti, Bibliot. Picena. T. II, p. 128 et Analecta Aug. Vol. VI, p. 133.