Pavia: battesimo di Agostino
BELLABOCCA ANGELO
Bellabocca Fr. Angelus, Mediolanensis, vixit saec. XV exeunte et XVI incipiente. Papiae sua studia peregit, atque anno 1471 erat inibi Lector. "Vir fuit, ut aiunt nostri historici, intellectus angelici, operationibus ingeniosus, ac aeterna memoria dignus". Apud Ossinger p. 117 vocatur: vir qui ab ingenio, pietate, doctrina, et mirifica litterarum notitia, magnam adeptus est laudem. Pamphilus, f. 108v, testatur eum floruisse an. 1522, ac Passevinus usque ad an. 1525. Laudatur a Gratiano, p. 31, ab Herrera, a Fabricio-Mansi, T. I, p. 94, a Lanteri in additamentis ad Crusenii Monasticon, T. I, p. 578 et a Gandolfo p. 62, qui ait: "Aliqua opera edidit, inter quae:
1. Viridiarium S. Scripturae, Venetiis 1519, in 4° et alibi impressum.
2. Electuarium spirituale in V libros et CXXXIV cap. distensum et asservatur Mediolani in Bibl. Ambrosiana in cod. C. 95.
Referenze:
et Mazzuchelli, Vol. II, Part, II, p. 633; Pinicelli, p. 7; Argelati, T. I, Part. I, col. 134 et alios.