Pavia: battesimo di Agostino
BELLELLI FULGENZIO
Bellelli Fr. Fulgentius, cuius nomen omnibus eruditis potissimum innotescit propter immeritam ab anonymo scriptore illi impactam criminationem Bajanismi, atque Iansenismi redivivi, a qua tamem illum jam demortuum eruditissima apologia expurgavit noster perinsignis theologus Io. Laurentius Berti, cuius etiam aurea opera eiusdem calumniae livore denigrabantur. Verum hisce missis nonnulla de nostro Fulgentio dicamus. Itaque Fulgentius noster natus est Buccini, in Regno Neapolitano, ex honestiori illius oppidi familia, anno 1675, atque ubi ad decimum sextum aetatis annum pervenit, apud nostrates Neapoli in coenobio S. P. Augustini tunicam induit. Studiorum causa post peractum tyrocinium missus fuit primo Suessam, ac deinde Romam ad S. Augustinum. Anno 1695 instante P. Magistro Augustino Arpe Genuensi profectus fuit Senas magistrum Studentium agere, licet 18 tantummodo aetatis annos haberet. Senis autem paulo post ivit Florentiam opera P. Mag. Adeodati Nuzzi, qui postea illum secum Neapolim perduxit. Anno 1700 docebat Philosophiam in nostro Collegio Romano, 1702 rediit Senas Regens, et 1704 Neapolim. Anno autem 1710 se contulit Lucernam in Helvetiam, ut ibidem Nuntii Apostolici Iacobi Caraccioli theologum exerceret. Verum post annum aeris mutandi causa Lucernam deserere coactus, Mediolanum accessit, ibique mansit usque ad annum 1713 quo Montem Vici in Pedimontium ivit, ut ibidem quadragesimali tempore verbum Dei praedicaret. Subinde Studia moderatus fuit Venetiis, Perusiae, ac tandem Rome usque ad annum 1720, quo Ordinis Secretarius electus fuit. Clemens XI illum creavit Procuratorem Generalem, atque circa idem tempus fuit Angelicae Bibliothecae praefectus, et anno 1727 Perusiae ad Generalatum assumptus. Sexennio completo ad Bibliothecam rediit, ibique totum se notissimis operibus perficiendis addixit. A nostrate Ossinger dicitur vir omnibus virtutibus ornatus, clemens, et benignus, nec non in doctrina et operibus S. P. Augustini versatissimus. Fatis concessit: Romae anno 1742 die 22 ianuarii aetatis suae 67. Rev.mus P. Leoni in littera circulari mortem huius praeclarissimi viri universo Ordini nuntiante, inter caetera, haec habet: "Sappiano alla perfine ben tutti quanto Egli lodevolmente fè da segretario dell'Ordine e da Procuratore Generale e da Generale eziandio per sei anni e mesi, nel cui memorabile tempo la gloria e la sospirata sorte avemmo di udire per le di Lui industrie e singolarissima vigilanza dichiarata e autenticata in Pavia l'identità del corpo del SS. nostro Patriarca, e quanto in tutti questi impieghi, dignità, gradi ed onori, fosse Egli sempre amabile e cortese, manieroso ed obbligante, dando sempre colle opere e colle parole ben chiara testimonianza di aver sortita un'anima buona, di cui sempre distinta stima fecero i Personaggi più illustri e Noi stessi possiamo dire la somma benignissima e parzialissima amorevolezza che in ver di Lui mostrò il SS. nostro Pontefice Benedetto XIV". Extat Fulgentii nostri sepulcrale marmoreum monumentum in Ecclesia S. P. Augustini de Urbe, Buccinensium Fratrum cura et aere excitatum. Ita, fere ad verbum, Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, p. 53. Opera eius typis edita et manuscripta sequentia sunt:
1. Mens Augustini De Statu creaturae rationalis ante peccatum. Polemica dissertatio adversus aliquot Pelagianos, Bajanos, Iansenianos errores recentesque quorundam Doctorum opiniones. Lucernae, l711. Vol. I, in 8°. Typis Annae Felicitatis Haultin per Innoc. Theodor. Hautt.
2. Collectio actorum atque allegatorum quibus ossa sacra Ticini in Confessione S. Petri in Coelo aureo anno 1695 reperta esse sacras S. Augustini. Venetiis, l729, Vol. 2 in 4° cum tab.
3. Mens Augustini de modo reparationis humanae naturae post lapsum, adversus Baianum et Iansenianam haeresim iuxta Apostolicas Constitutiones exposita. Romae an. 1737, 1738 et 1740, Vol. 2 in 4°. Prima pars huius operis authographa extat in Bibl. Angel. in Cod. 1443 (T. 8. 15), pp. 474, D.no Iosepho Card. Firrao, Neapolitano dicata.
4. Apologia authographa P. Bellelli Augustiniani, qua librum suum, cui titulus "Mens Augustini" tuetur adversus adnotationes Nicolai Girken Augustiniani Coloniensis, desumpta ex quodam codice Biblioth. Imperialis. Copia huius apologiae asservatur in Arch. Ord. N° 16, in fol. ff. 56.
5. Epistola seu opusculum apologeticum, d. Romae die 4 iunii an. 1717. Incipit: "Rev.me Pater. Quod in votis habueram" Codex Bibl. Angel. Chart. in 4°, N. 386 (II. 2-18) ff. 22. Huius fit mentio a P. Berti in opere cui Tit. "Augustinianum sistema de Gratia", Romae, 1747 pars II, p. 362, ubi de Ant. Arnaldo. Praenotatur folio 1° manu eiusdem Berti codicem hunc ab eo repertum fuisse die 20 aprilis 1747.
6. Benedicto XIII Sum. Pontefice. Variarum notitiarum collectio ad Romanam Synodum pertinentium, per me F. Fulgentium Bellelli S. T. Mag.um, Proc.rem Gen.lem Ord. Er. S. P. Aug.ni, Bibliothecae Angelicae Praefectum, Synodi Praefatae Theologum, qui cunctis actionibus praesynodalibus ac synodalibus interfui. Codex Bibl. Angel. 1111 (S. 3. 6) Chart. in 4°, ff. 187.
7. De Incarnatione Verbi Divini dissertatio. Incipit: "Ex Sacrae Doctrinae parte, quae de Deo agit". Explicit: Scripsit Fr. Aegidius Augustinus Porticelli Viterbiensis Dictante Ad. Rev. P.re Fulgentio Bellelli Regente. Perusiae 1716. Cod. Angel. Biblioth. 1359 (T. 4. 24) Chart. in 8°, ff. 1 - 159 et 200 - 206.
Referenze:
Ossinger in Bibl. August., p. 118; Hurter, Numencl. Litt., T. II, p. 1263; Nuovo Dizionario Istorico, Napoli 1791, Vol. III, p. 320; Mazzuchelli, Scritt. d'It., Vol. II, Part. II, p. 665; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., part. I, p. 325, et alios). Opus theologicum Rev.mi P. Bellelli, cui titulus: Mens Augustini de modo reparationis humanae naturae post lapsum adversus Baianam et Jansenianam haeresim acriter impugnatum fuit ab anonymo Gallo sub tit: Baianismus et Iansenismus redivivi in scriptis PP. FF. Bellelli et Berti. Verum post mortem Bellelli, Laurentius Berti suo opere: Augustinianum Systema de gratia ab iniqua Bajani et Ianseniani erroris insimulatione vindicatum. Romae 1747, vol. 2 in 4°, reimpressum denuo tum Bassani, an. 1766 in 8°, cum Lugduni an. 1768 pariter in 8°, fortiter dimicavit in anonymum Gallum auctorem operis Bajanismi et Iansenismi redivivi. Tunc hic sese detexit in persona Ioannis d'Yse de Saléon, Archiep. Viennensis in Delphinatu, scriptum P. Berti refutare satagens per documentum pastorale signatum die 12 aprilis 1750 et impressum Parisiis. Postea etiam archiep. Senonensis Ioan. Ioseph. Languet de Gargy theologorum Augustiniensium doctrinam agressus est, cui P. Berti respondit: In opusculum Ioan. Io. Languet, iudicium de operibus theologicis Fr. Bellelli et Berti aequissima hujus expositio. Liburni, 1756, et 1757, vol. in 4. Sed de hoc satis.