Pavia: battesimo di Agostino
BELLESINI STEFANO
Bellesini Fr. Stephanus Augustinus, Romanus, de quo Lanteri, Eremi Sacrae Aug., parte I, p. 333 haec habet: ex honestis parentibus Romae ortum habuit an.1723. Eremitarum Ordinem amplexus atque per consuetos gradus Regentis munus adeptus, nostrates alumnos docuit Genuae, Papiae, Mediolani, ac Bononiae. Magistrali deinde laurea decoratus eligitur hujus Romanae Provinciae Praeses, quo in munere altera vice plenis suffragiis confirmatus fuit. Sub Vic. Gen. Augustino Ant. Giorgi fit Italiae Assistens, atque in comitiis Gen. Romae an. 1786 coactis universi Ordinis gubernaculum accepit, quod an. 1792 in Capitulo Gen. Bononiae celebrato omnium electorum consensione iterum in illius manibus remansit. Vir fuit valde pius, et multum dilexit Ordinis decorem et domus Dei splendorem.
Anno 1795, die 6 septembris ictu apopletico tactus, fere per duos annos vitam miserrimam vixit usque ad diem 8 iunii an. 1797, quo piissime obiit, annos natus 74. Eius praeconia celebrata fuerunt ab eius in officio successore P. Mag. Dominico Lippici quae legi possunt in Regesto duodecimo ipsius Bellesini fol. 10. Reliquit:
1. Eius officii Generalatus litterarum Regesta, 12 vol., in fol. in Archivio Ordinis Asservata.
2. Raccolta di lettere del Rev.mo P. Stefano Agost. Bellesini al Priore di S. Agostino dall'an. 1786 all'an. 1789. Ms. n. 652 Biblioth. Classensis Ravennae in civitate.