Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > B

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: B

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

B

 

 

 

Bellesini B. Stephanus, cuius praeconia perbelle concinnat Pius Pp. X in Breve illius beatificationis edit. in Analectis Augustinianis, Vol. I, pp. 4-8, cuiusque vitam pulcherrime exararunt nostrates Magistri Philippus Balzofiore, Paulus Billeri et Gelasius Lepore, natus est Tridenti ex parentibus nobilitate atque opibus conspicuis an. 1774, die 25 novembris. Anno 1790 a P. Fulgentio Meinchembek, tunc Tridentini Augustiniani coenobii priore, eius avunculo, habitum nostrum accepit, ab eoque post aliquot dies Bononiam ad novitiatum S. Iacobi Maioris perductus fuit. Post peractum tyrocinium se contulit Romam sub generali Stephano Bellesini, atque post confectum Philosophiae cursum Bononiam rediit ad theologicas disciplinas addiscendas circa an. 1797. Factus pro-defendens, ob gallicas pertubationes, ac praesertim propter edictum, quo exteri religiosi e Statu Ecclesiae a Gallis occupato egredi cogebantur, in patrium coenobium remeavit nondum sacerdotio initiatus. Ibidem sacrario addictus praedicandi munus suscepit. Factus subinde sacerdos ac facultate audiendi confessiones donatus, verbo et exemplo multam populo contulit utilitatem. Non obstante Napoleonica suppressione, Stephanus noster in conventu remansit ac inibi gratuitam puerorum institutionem suscepit, quam institutionem prosequutus est per aliquot annos etiam cum e coenobio eicieretur, et habitum monasticum dimettendi cogeretur. Pensionem tamen accepit a Gubernio Bavarico an. 1808 et tribus sequentibus, postea ab italico et tandem ab imperiali usque ad an. 1817. Mense Decemb. eiusdem anni Romam redivit ad S. Augustini, ubi habitum reassumpsit, adfiliatusque fuit Conventui Genestani.

Mansit tamen Romae ad S. August. novitiorum magister, erga quos ita se gessit, ut quilibet in eo patris benignitatem, fratris amorem, servi officia, amici consilia, angeli consolationem, atque omnium virtutum compendium inveniret. Sublato Romae novitiatu mansit ibidem supprior atque professorii magister usque ad annum 1822 quo ad dirigendum novitiatum Civitatis Plebis in Umbria missus fuit. Quippe quod perfectam vitam cummunem summopere expetebat, accidit ut an. 1826 a Generali Iosepho Mistretta hujusmodi vitae genus in Genestani coenobium invectum fuerit, quod ubi noster B. Stephanus rescivit, ut illuc mitteretur petiit, atque obtinuit, tyronum institutioni iterum praefectus. Iam quadriennio hoc munus fungebatur, cum ex obedentia parochi officium suscipere debuit. Quo in munere ita omnes virtutes boni pastoris exercuit, ut velut sidus mattutinum respenduerit. Praesertim eius caritas non habuit fines quibus contineretur; et vere mira atque heroica fuerunt quae erga pauperes illius oppidi egit, quaeque legi possunt apud memoratos scriptores illius vitae. Ex qua nimia caritate exercita, dirum typhi morbum contraxit, praeclare, ut fortis miles, occumbens Genestani in festo SS. Purificationis, an. 1840 aetatis suae 65. In vita et post mortem clarus miraculis, Pius Pp. X, illum inter Beatos coelites die 1 nov. 1904 solemniter annumeravit. Scripsit:

1. Litterarum sive epistolarum volumen quod ms. asservatur in Archivo Ordinis. Item:

2. Sermonum volumen, inibi pariter asservatum ms. Haec e Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, pp. 322-328.