Pavia: battesimo di Agostino
BELLONI VINCENZO
Belloni Fr. Vincentius, Italus, ortum habuit in oppido Carpasio e Paulo et Ioanna Sacco die 9 Octobris 1839, atque postera die in baptismatis fonte renatus est. Habitum Augustinianum mense Octobris 1856 suscepit, et, novitiatu peracto, ad Lucanum nostrum coenobium missus, magistrum habuit P. Ioannem Belluomini, qui sub die 18 febr. 1859 hoc de illo dedit testimonium: "Bono ingenio, et bona memoria praeditus multum proficit in studiis philosophiae ac in scientia sanctorum: uno verbo: dilectus Deo et hominibus". Anno inseguenti P. Ioanni Belluomini in officio Regentis illius conventus suffectus fuit P. Fridericus Masini, qui de Belloni sequens contexuit elogium: "Iuvenis angelicis moribus indutus, et, ni fallor, ita animum habere puto. Plurimum studiorum promittit, si ea voluntate qua usque adhuc ductus est, ac ingenii dexteritate in eis prosequatur. Dolendum autem est, non tam sana valetudine gaudere".
Et an. 1862 haec insuper de discipulo scribebat: "Iuvenis ingenio ac memoria valde praeditus; optimae spei, praesertim in philosophicis disciplinis, in quibus quamplurimum est exercitatus: nunc iam ab aliquo tempore studio Dogmaticae Theologiae vocat, die qua pro defendens fieri meretur. In omnibus autem Deo ac hominibus dilectus". Post autem annum ordinatus fuit sacerdos, et, Romam accersitus, die 12 augusti 1865 ad Lectoratus gradum fuit promotus. Docuit inde Biblicas Quaestiones et locos Theologicos, semper commendabilem se exhibendo. Ivit postea Brachianum et an. 1870, feliciter superatis examinibus, nominatus fuit Studiorum Regens, missusque Melitam, ubi mansit usque ad annum 1875, in quo Romam revocatus atque Savonam missus, tribus post annis e vivis excessit. Scripsit atque edidit:
1. S. Paolo a Malta. Poema del P. Vincenzo Belloni Agostiniano. Malta, 1875. tip. Guttemberg, Piazza Britannica N° 5, in 8°, pp. 375. De hoc Poemate Ephemeris La Civiltà Cattolica, an. 26, vol. VI, Serie IX, p. 325, sequens protulit iudicium: "È un racconto poetico ben ideato nella invenzione, fiorito di vari interessanti episodii, e condotto alla finale soluzione con begli artifizii poetici. E' scritto in ottava rima e con istile che mostra nel ch. Autore un ingegno squisitamente poetico ed educato nello studio dei grandi esemplari antichi e moderni".
2. Agli Illustri Martiri Giapponesi Agostiniani - Versi - S. 1. (Romae) et an. (1867). (Cfr. Perini, Studio Bio - bibliogr. sul Card. A. Ciasca, Roma, 1903, p. 201) et Relationes studiorum asservatas in Arch.Ordinis.