Pavia: battesimo di Agostino
B
Belluomini Fr. Ioannes, ex honestis ingenuisque parentibus Philippo, et Margherita Bartolomei fortunae bonis haud mediocriter instructis in oppido S. Margheritae prope Lucam ortum habuit die 28 febr. an. 1814. Post navatam in Lucensi Lyceo philosophiae operam undeviginti annos natus monasticam vitam apud Augustinianum ordinem amplecti deliberavit. Interamnae in Umbria tyrocinium confecit ac postea studiorunt causa an. 1833 Viterbium missus, P. Philippo Cascia Magistro Regente, utpote optimae spei adolescens, ingenii acumine, facili memoria et optimis moribus praeditus, prae caeteris in studiis Theologicis, quamvis valetudine gracilis, antecelluit. Romam deinde an. 1837 vocatus studiorurn cursum sub Mag. Guillelmo Bartolomei complevit, atque Lectoris gradum an. 1841 adeptus Recinetum anno insequenti contendit, ut ibidem nostrates alumnos etiam graecas litteras edoceret. Egit deinde (1843) philosophiae professorem in Aesino Clericorum Collegio, unde non ita multo ad nostra gymnasia rediit. Regentiae, ad quam die 4 aprilis promotus fuit, quinquennio Recineti transegit, ac postea ad Magisterium iam promotus nostrates iuvenes docendi provinciam cum Lucae, tum Florentiae prosecutus fuit. Ibidem cum regularis disciplinae profectu plures quoque annos, prioratum laudabiliter gessit, eodemque tempore confessarii monialium, atque examinatoris pro-synodalis munia cum plausu exercuit. Cum inter varia huiusmodi officia magnam sibi probitatis, doctrinae prudentiae atque dexteritatis laudem apud Ordinis superiores comparasset an. 1859 a R.mo P. Gen. Paulo Micallef in Ordinis Procuratorem Generalem assumptus fuit, quo nomine etiam socius evasit Collegii theologici Archigymnasii Romani, ac paulo post S. Congr. SS. Rituum consultoris locum obtinuit. Tandem in comitiis Generalibus ob renuntiationem praefati DD. Pauli Micallef, tunc Ep. Tifernatis in pervigilio Pentecostes, Romae an. 1865 coactis, fere omnibus Patribus suffragrantibus ad universi Ordinis regimen ex decreto SS. D. Pii PP. IX in Cap. gen. an. 1859 promulgato, 12 annis duraturum evectus fuit ac postea ad nutum eiusdem Pontificis confirmatus fuit. Inter medias horum temporum calamitates, iacturas et tempestates, ordinem rexit usque ad an. 1880, quo caeterarum rerum cura omnino dimissa soli Deo et sibi vacare animum induxit. Verum parum temporis praeoptata quiete frui valuit nam hora secunda cum dimidio ante meridiem diei 30 septembris 1883 post aliquot decubitus dies ab acceptis repetitis apoplexis ictibus Ecclesiae Sacramentis roboratus hujus terrenae peregrinationis sibi ab Ornnipotenti Domino praefinitum tempus explevit. Quae ab ipso scripta fuerunt sunt:
1. Vota aliqua in sessionibus Concilii Vaticani, quibus fere omnibus interfuit, ab ipso prolata.
2. Regesta sui Generalatus ab an. 1865 ad an. 1880 sub signatura Dd. 261, 262, 263, asservata in Archivo Ordinis.
Referenze:
Lanteri, Eremi Sacrae Augustinianae. Part. I, Romae 1874, p. 348 et seg. et Reg. R.mi P. Neno, Dd. 264 p. 182 et seg.