Pavia: battesimo di Agostino
BELLUOMO ANGELO
Belluomo Fr. Angelus, S. Theol. Doctor, a nonnullis Firmanus, ab aliis Pisauriensis dictus, habitum Augustinianum sumpsit in nostro conventu de Rocca Contrata, ac proinde etiam de Rocca Contrata nuncupatus fuit. Vixit saec. XVII, et laudatur propter eius theologicam scientiam et in utroque iure peritiam. Extat in Biblioth. Universitatis Bononien. quoddam carmen (v. canzone) D.ni Ciampoli in cod. 1141 (1877), ita illi nuncupatum: Il ferragosto di Montalto al P. M. Angelo Belluomo Barbato Agostiniano, et inc.: "Neve, catidida neve ...". Typis mandavit Angelus noster, quae sequuntur:
1. Theorica iustitiae tam politicae quam theologicae per XV honoraria distincta. Firmi 1625 in 12°. (Cfr. Bocca, Cat. 25, n° 445).
2. Vita della B. Rita da Cascia. Macerata, 1624, in 4°.
Referenze:
Iacobilli, Biblioth. Umbriae, p. 42; Elssium, p. 59; Ossinger, p. 120; Mazzuchelli, Vol. II, Part. II, p. 715; Vecchietti, Biblioth. Picena, Vol. II, p. 138; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 123