Pavia: battesimo di Agostino
BELTRAMI AMBROSIUS
Beltrami Fr. Ambrosius, alias Beltramini, Venetus, S. Theol. Mag. "vir fuit, ait Lanteri, in Crusenii Monasterii parte tertia cum additamentis, p. 722, rnorum probitate, atque ingenii praestantia paucis comparandus, qui potissimum theologica scientia excelluit". Ex actis Capituli Gener. Bononiae an. 1551 celebrati constat illum licentiatum fuisse ad suscipienda insignia magistralia post annum (Cfr. Analecta Aug. Vol. IX, p. 381) cum esset in studio Mediolanensi, ubi factus fuit Regens Veronae.
Ex Regestis Generalis Thaddaei Perusini vero, scimus hic ad eum scripsisse sub diebus 12-19 maii 1576 "ut elemosinas collectas pro conventu Papiensi per fidos et tutos tabellarios ad nos mitteret, et quod pariter custodiret Sargiam ex Flandria missam" (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex dipl. cit., Vol. IV, p. 52). Obiit Ambrosius Venetiìs an. 1602. Scripsit: 1. De voto paupertatis in religione quod est abdicatio proprietatis in proprium non habendo P. M. Ambrosii Beltrami Venet. Ord. Erem. S. Aug. S. Theol. professoris, Venetiis 1581, Muschius excudebat in 4°. 2. Sommario delle Indulgenze e de' Privilegi de' cinturati.
Referenze:
Alberici, Catal. Breve degli Illustri Scritt. Veneziani, Bologna 1605, p. 6;
Ossinger, p. 121, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 388