Pavia: battesimo di Agostino
BERDOZZI GIOVANNI
Berdozzi Fr. Ioannes, primam lucem Validi in Dioec. Camerinensi die 26 Augusti anni 1836 aspexit et habitum Ordinis Erem. S. Aug., tamquam filius Conventus Sarnanensis, Provinciae Picenae, Tolentini assumpsit die 6 iunii anni 1854. Novitiatu ibidem exacto et die 17 Iunii 1855 religiosa professione emissa, Firmum missus fuit ut studiis philosophicis, magistro P. Iosepho Concetti, operam daret. Anno 1857, praefatus magister ita de eo scribebat: "omnia pacifice solerter agit, sive methaphisicam, cui animum adiicit, mente revocat, sive pietatis opera exerceat. Cuique ostendit suam conversationem in coelis esse ...".
Anno 1859 Tolentinum reversus, a P. Loretani hoc habuit testimonium sub die 22 Ianuarii an. 1860. "Ab ipso cum praecitatis (Augustino Gentili et Nicolao Verdelli) ternarium habemus aedificantem domum solitudinis, studii, nec non plurimae virtutis exercitio praeclara et continua praebet argumenta". Mense Iunii die 19 eiusdem anni sacerdos ordinatus est, ac sacrae Theologiae studio adhuc incumbebat cum, ob Regularium civilem suppressionem in Piceno peractam, exire coactus fuisset et in suorum domum se recipere. An. 1863 a Superioribus Ordinis obtinuit ut in studio Viterbiensi, Provinciae Romanae, admitteretur, ibique studia theologica perfecit. Lectoris gradu decoratus (an. 1864) et Professorum Magister nominatus, anno 1866 etiam Conventus Supprior effectus est. Quinquennio integro philosophiam laudabiliter docuit, quo transacto Prior eiusdem conventus electus fuit, et sic docendi muneri valedixit. Prioratum Viterbiensem, difficillimis etiam superventae suppressionis temporibus, usque ad annum 1889 optime gessit. Capitulo Generali eiusdem anni 1889 tamquam Discretus Provinciae Romanae interfuit, atque eiusdem Provinciae in eodem Capitulo Prior Provincialis fuit renunciatus; in hoc munere anno 1892 confirmatus fuit atque eodem anno regimini conventus S. P. Augustini de Urbe, tamquam Vicarius Prior, praefectus. Iam anno 1882, quo Magisterii laurea a R.mo P. Pacifico Neno fuerat donatus, ad Provinciam Romanam transierat, ex filiatione eius e conventu Sarnanensi et adfiliatione conventui SS.mae Trinitatis Viterbiensi ab enunciato R.mo Patre auctoritate apostolica factis. In Capitulo Generali anni 1895 primus electus fuit inter Assistentes Generales Ordinis et deinde etiam Vicarius Prior Collegii S. M. Monicae Urbis, quo in munere mansit usque ad annum 1901.
In Congregatione Generali Intermedia anni 1901 iterum Prior Provincialis Provinciae Romanae fuit nominatus et Collegio Viterbiensi, paucis ante annis a R.mo P. Thoma Rodriguez instaurato, praepositus. Hisce muneribus, anno 1904 a Capitulo Provinciali suae Provinciae et a R.mo P. Generali respective iterum demandatis, fungebatur, cum sacramentis, eodem petente, devote susceptis, die 14 Ianuarii 1907 ex hac vita migravit. Vir bono ingenio praeditus et ingenita pietate ornatus, religiosae vitae omnibus praelusit. Superioribus tam in religiosa disciplina promovenda, quam in rerum temporalium administratione curanda admodum curavit; praelo etiam tradidit, opuscula non parvi facienda, scilicet:
1. 1° Corso di Conferenze per le Madri Cristiane, Siena Tip. di S. Bernardino, sul Periodico "La Madre Cristiana".
2. Vari articoli istruttivi e religiosi, ibidem.
3. Spirito della Religione Agostiniana ossia Regola del S. P. Agostino spiegata al Novizio e preceduta da istruzioni analoghe allo stato religioso. Viterbo, Tip. Soc. Agnesotti e Comp. 1884 et 1901, in 8°, pp. 329.
4. Vade Mecum dei Superiori Maggiori dell'Ordine Erem. di S. Agostino nell'esercizio di alcune principali loro funzioni. Viterbo, Tip. Agnesotti 1891. Opusculum anonymum.
5. Regole e Costituzioni dell'Ord. Erem. di S. Agostino adattate alle Monache dello stesso Ordine. Roma, Tip. della Pace di F. Cuggiani, 1895. Opusculum anonynum.
Referenze:
Perini, Studio Bibiografico sul Card. Ciasca, pag. 96;
Littera Circularis R.mi P. Rodriguez diei 16 Ianuarii 1907;
La Madre del Buon Consiglio nelle famiglie cristiane del 1907, an. Xl, N. 3, p. 113 et seq.