Pavia: battesimo di Agostino
BERGAMO AUGUSTINUS
de Bergamo Fr. Augustinus, clarus Insubricae Congregationis alumnus, vir egregie doctus, vitae sanctimonia et regularis observantiae zelo maxime enituit, plurimumque suae congregationi, apud quam gratia et auctoritate florebat, prudentia sua et in agendis dexteritate, profuit. Quinquies enim fuit eiusdem Visitator, semel atque iterum Definitor, iterum ac tertio Vicarius Generalis, primaque vice an. 1501 hoc in munere electus in comitiis suae Congregationis universis in patrio ad S. Augustinum conventu celebratis. Plenus dierum obiit Bergomi an. 1513. Scripsit libros quibus tituli:
1. De Deo uno et trino, opus iuxta doctrinam famosissimi Gregorii Ariminensis per quaestiones compositum, atque Gratiano de Fulgineo totius Ordinis Priori Genenerali dicatum.
2. De cultu et veneratione Ecclesiarum libri II.
3. Ecclesiasticae traditiones variis quaestionibus illustratae.
4 Consilia diversa; ac insuper:
5. Commentaria per quaestiones et dubia in quatuor lib. Sententiaram, nec non
6. Parva logica pro tyronum instructione.
Referenze:
Aloys. Torelli, Sec. Agost., T. VII, pp 525, 640 ex Donato Calvi