Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bergoglio Georgius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BERGOGLIO GEORGIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BERGOGLIO GEORGIUS

 

 

 

de Bergolio Fr. Georgius, vixit saec. XIV ineunte. Bergolium, oppidum natale nostratis Fr. Georgii, illud esse puto quod italice Bergolo dicitur, quodque in Cunei provincia existit. De fratre Georgio autem, haec a P. Saturnino Lopez (Analecta August. Vol. IX, p. 198-200) exarata habentur. An. 1331, die 30 novembris Ioannes Pp. XXII Guillelmo de Cremona, Priori Generali Ordinis scribit et iniungit: "quatenus Georgium de Bergolio, eiusdem ordinis, qui pro acquisitione scientiae theologicae in Parisiensi et Bononiensi studiis studendo laboravit diutius et deinde illam in Ianuensi et Avenionensi fratrum ipsius Ordinis conventibus docuit, si idoneus reputetur, destinet in Studio Parisiensi ad legendas Sententias in futuris vacationibus, (Reg. Vat. 116, f. 344, 1. 1614), et die 23 maii an. 1332 ipsemet Pontifex Canceliarium et Universitatem Magistrorum Studii Parisiensis hortatur, quatenus ipsum (Georgium de Bergolio, Ord. herem. S. Aug. in sacra pagina baccalarium), cum ad studium Parisiense, ibi librum Sententiarum lecturus, accedat, recomendatum propensius habeat (Ibid., f. 221, l. 1132; cfr. etiam Denifle-Chatelain, Chartularium Univer. Parisiens., T. II, p. 399-400), qui utique errorem commissum in Codicibus Vat. his verbis notant: "Vocatur ibidem quandoque perperam Gregorius". Id praecipue evenit in testimoniis ex Registris Avenion. Clementis VI, T. 18 a P. Franc. Erhle in suo praeclarissimo opere Historiae Biblioth. Roman. Pontif. p. 151 allatis. Maiorem in errorem delapsus fuit M. Francon in opere: La librairie des Papes d'Avignon (Paris, 1886) qui ad p. 37 sic habet: "Le 23 mai, una table de Saint Augustin sur la Genčse, payče, lettre ornče et enluminure comprčses, 10 sons de gros tournois a Philippe de Bergolio, de l'ordre des Eremites, probablement un Camaldule". Francon ergo erravit et circa nostri Fratris Georgii nomen et circa eiusdem professionem. Ipse autem Georgius pro Papa sequentia composuit, quae dicuntur:

1. Tabula in omeliis Sancti Augustini super Evangelium Joannis.

2. Tabula Sancti Augustini super Genesim ad litteram.

3. Tabula librorum Dionisii.

4. Tabula librorum Boetii.

5. Liber vocabulorum Bibliae.

6. Alius (liber) est aliqualis doctrina super accentuatione certorum libroram quos libros fecerat fieri fr. Georgius pro domino nostro papa. (Cfr. P. Erhle, op. cit. 153).

Pro quibus operibus conficiendis, pro pergamenis, scriptura et eorum illuminatione auctor a Camera Apostolica, diversis temporibus, recepit florinos aureos 109 et sol. tur. gross. 10.