Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bergomo Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BERGOMO AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de BERGOMO AUGUSTINUS

 

 

 

de Bergamo Fr. Augustinus, clarus Insubricae Congregationis alumnus, vir egregie doctus, vitae sanctimonia et regularis observantiae zelo maxime enituit, plurimumque suae congregationi, apud quam gratia et auctoritate florebat, prudentia sua et in agendis dexteritate, profuit. Quinquies enim fuit eiusdem Visitator, semel atque iterum Definitor, iterum ac tertio Vicarius Generalis, primaque vice an. 1501 hoc in munere electus in comitiis suae Congregationis universis in patrio ad S. Augustinum conventu celebratis. Plenus dierum obiit Bergomi an. 1513. Scripsit libros quibus tituli:

1. De Deo uno et trino, opus iuxta doctrinam famosissimi Gregorii Ariminensis per quaestiones compositum, atque Gratiano de Fulgineo totius Ordinis Priori Genenerali dicatum.

2. De cultu et veneratione Ecclesiarum libri II.

3. Ecclesiasticae traditiones variis quaestionibus illustratae.

4 Consilia diversa; ac insuper:

5. Commentaria per quaestiones et dubia in quatuor lib. Sententiaram, nec non

6. Parva logica pro tyronum instructione. 

 

 

 

Referenze:

Aloys. Torelli, Sec. Agost., T. VII, pp 525, 640 ex Donato Calvi

 

 

 

de Bergomo Fr. Augustinus, alter, cognomento Ballini, et ipse Insubricae Augustinianae Congregationis clarus alumnus, in actis Papiensis conventus S. Mustiolae ab. an. 1504 ad an. 1520, apparet inibi de familia constitutus, et hoc ultimo anno ut Visitator. Plurium coenobiorum insuper fuit Prior non semel suae Congregationis Definitor et an. 1547 in comitiis generalibus eiusdem Congregationis in conventu S. Ioannis Evangelistae prope Faventiam habitis, quibus praefuit Generalis Hieronymus Seripandus, Vic. Generalis eligitur, ut componeret simultates in sinu eiusdem Congregationis obortas, quod et fecit. Mira enim fulgebat vitae integritate, magno consilio praeditus, et doctrina. Vixit usque ad an. 1550, quo Bergomensi in coenobio, cuius erat Prior, pientissime obiit, aetatis suae 74. Scripsit quae sequuntur:

1. De oratione mentali libri III;

2. De sensuum mortificatione libri II;

3. De contemptu sui ipsius Liber I;

4. De excellentia creaturae rationalis, et ipsius erga Deum obbligationibus liber I.

 

 

Referenze:

Torelli, Sec. Agost., T. VIII, pp. 309, 324;

Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 169 et Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit., Vol. III, pp. 22, 24, et 111