Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Berlendi Ioannis

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BERLENDI IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BERLENDI IOANNES

 

 

 

Berlendi Fr. Ioannes Paulus, communiter dictus P. Protto, ortum habuit Bergomi secunda medietate saec. XVI. Istum docendo, tum disputando, atque concionando, praesertim Alexandriae, ubi an. 1610 extitit S. Th. Lector, Praedicator atque conventus Prior, magna Religionem nostram gloria cumulavit. Qua de re Maraccius in Bibiotheca Mariana, Vol. I. p. 773, non dubitavit quin eum diceret: "theologica doctrina et evangelica divini Verbi declamatione insignem". Alumnus fuit Congr. observantiae de Lombardia, atque theologi et confessarii munere Ferdinandi Ducis Mantuani, pergrande cum existimatione et veneratione functus est. Decubuit anno 1623 dum esset Prior conventus S. Crucis civitatis Casalensis. Laudatur a Giorgio Maria Konig, Christiano Iôcher, Antonio Possevino aliisque bibliothecarum auctoribus. Scripsit quae sequuntur:

1. Metaplasmus divinae ac simbolicae visionis mulieris amictae sole etc. 1596.

2. Oratione fanebre nell'esequie del P. Ambrogio Frigerio di Bassano. In Ferrara, 1598.

3. Esca del divino amore. In Bergamo et Brixiae.

4. Scala di Giacobbe applicata alle Beatitudini Evangeliche dal P. Gio. Paolo Berlendi da Bergamo, Predicatore e Lettore di Sacra Theologia / Agostiniano dell'Osserv. di Lombardia / all'Illustrissimo e Reverendissimo Monsignore / Il Sig. Leonardo Mocenico Vescovo et Principe di Ceneda. In Bergamo, per Comin Ventura, 1601 in 8°. Est in Biblioth. Angelica.

5. Elogi della Gloriosa Vergine sopra le Litanie del P. etc. Divisi in sette parti / all'Ill.mo e Rev.mo Principe D. Alessandro d'Este Card.le. In Regio, appresso Flaminio Bartoli, 1618, in 12°. Pars quarta inscribitur: Elogi di Maria Vergine sopra le Litanie che si cantano nella Santa Casa di Loreto. Sunt in Angelica; et olim in bibliotheca nostra Monachii extabat eorumdem elogiorum latina versio peracta a Wolfango Weisshanbt Ord. S. Benedicti ac edita Lyncii an. 1677.

 

 

 

Referenze:

ac Rosenthal Cat. 95, n. 297, atque Donatum Calvi, Scena Letteraria degli Scrittori Bergamaschi, Bergamo, 1664, p. 257, ubi et eius effigiem refert; Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Part. II, Vol. II, p. 955; Elssium, Encomiasticon Augustinianum, p. 392; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 123; Lanteri, Postrema Saec. Sex Religionis August., Vol. II, p. 423 et alios