Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bernori Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BERNORI IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BERNORI IOANNES

 

 

 

Bernori Fr. Ioannes Baptista, Plumbinensis, alumnus Provinciae Senensis, S. Theologiae Mag., postquam sacrarum litterarum notitiam Salmanticae in Hispania ausisset, in Italiam reversus, an. 1579 Senense studium regebat, an. 1580 Perusinum et postea, anno 1592, Procurator Generalis totius Ordinis electus est; atque in capitulo generali Romae habito an. 1598, cum esset tunc et prior S. Matthaei de Urbe et in Sapientia Romana publicus Sacrae Scripturae lector in munere Procuratoris Generalis reelectus seu potius confirmatus fuit, in eo manens usque ad an. 1608, in quo habita Patrum generali synodo, longissima eius muneris functione defessus, officium abdicavit, atque illustrissimus Cardinalis Protector et Capituli praeses, "in praemium suorum laborum et meritorum Summi Pontificis nomine, sic aiunt Regesta, Cathedralem aliquam se dignam Ecclesiam brevi consecuturum" est pollicitus. Dignus quidem ille Episcopali sede, verumtamen pollicitatio in irritum recedit. Romae an. 1613 concessit in fata. Ita Herrera, T. I, p. 448. Eius mss. asservantur in Biblioth. Angelica et sunt:

1. Ad theologica divinorum Auxiliorum puncta a Sanctissimo D. N. Paulo V, anno sui pontificatus II assignata, brevis ac dilucida responsio. Inc.: "In quibus differant error Calvini et Sententia Thomistarum...". Expl: "Ego fr. Io. Bap. de Plumbino, Ord. Erem. S. Aug.ni Proc.or Gen., collegarum sacrae divinorum Auxiliorum Congregationis minimus, ut supra pro captu, sub Apostolicae Sedis correctione respondi ac censeo, et manu propria subscripsi, die 16 Augusti, 1606". Cod. 858 (R. 1, 5) in fol. ff. 13 Bibl. praedictae.

2. P. Ioannis Bapt. Plumbini, Proc. Gen. Ord. Erem. S. Aug., scripta sex propria ipsius manu exarata, quibus censuram fert in propositiones Molinae, et ipsarum defensiones impugnat. Codex eiusdem Bibl. Angelicae n. 865 (R. 1. 12) in 4. Opus nostratis Bernori est inter ff. 465-526.

3. Io. Bapt. Plumbini Ord. Erem. S. Aug. de cultu nondum canonizatorum; et an liceat et expediat, sanctorum hominum mortuorum corpora et reliquias externo cultu proprie venerari et adorare, sine licentia expressa Summi Pontificis. Haec duae dissertationes sunt in cod. 909 (R. 3. 26) eiusdem Bibl. inter ff. 92-93 et 112-115. Huius apud Ossingerum in Bibl. Aug., non fit mentio.