Pavia: battesimo di Agostino
BERTI IOANNES
Berti fr. Ioannes Laurentius, natus est Seravetiae in Hetruriae finibus non longe a Carferoniana die 27 iunii anni 1696 ex patre Luca Berti, ac matre Dominica Boncia, quae hunc filium septimestrem se peperisse affirmabat. Adhuc puer ex incendii periculo per fenestram ereptus fuit, quod quia contigit pervigilio S. Laurentii, idcirco Laurentii nomen apud Ordinem accipere voluit. Ante Augustiniani habitus susceptionem juvenis crassioris minervae videbatur; nam parvum admodum in litteris profectum faciebat, unde aliquando acrem patris reprehensionem in se concitavit. Postquam autem Bargae Eremitarum Ordini nomen dedit, tantam ostendit mentis perspicaciam, ingenuique feracitatem, quantam eruditissima ejus opera testantur. Jam inde a 22 suae aetatis anno concionari exorsus, nobiliora postea Italiae pergama conscendit, tantam nimirum eloquentiae laude ut illum Fanensis populus civitate donarit. Anno 1725 Liburnii in Hetruria hebraeorum conversioni operam dare coepit, atque ex iis nonnullos suis concionibus Christo lucrifecit. Dum eloquentiam excolebat, operam etiam navabat linguae graecae et hebraicae atque poesi, unde non paucos plausus retulit inter Apatistas Florentinos carmina extemporanea recitando. Potissimum autem studium Theologiae impendit, quam facultatem docuit Senis, Florentiae, Bononiae, Patavii, et Romae. Jussus a Generali Antonio Schiaffinati opus de theologicis disciplinis ad usum scholarum Ordinis conficere, huic molitioni totum se dedit, atque ante omnia caeteris omnibus occupationibus deonerari postulavit. Exinde illum quotidie vidisses vel intra Angelicae Bibliothecae parietes inclusum legendo atque scribendo integros dies insumentem, vel in cubiculo inter theologicas lucubrationes noctes insomnes ducentem, vel cum iisdem studiis per vias ambulantem, vel demum etiam cum illis autumnali tempore rusticantem. Nam postquam huic tam improbo labori manum admovit, non aliquid de pristino scribendi ardore ante remisit, quam majorem suscepti operis partem complevisset. R.mus P. Mag. Augustinus Gioja statim ac factus fuit totius Ordinis Generalis Bertium nostrum aliquo honore prosequi cupiens, illum in suum epistolarum latinarum scriptorem assumpsit, quod muneris genus antea in Ordine numquam viguerat. Hoc ubi rescivit Benedictus XIV Generalem arcessivit, eique imperavit ut Bertium vacuum atque ab omni officio liberum sineret, aut si vellet illum aliquo gradu decorare Angelicae Bibliothecae praefectum constitueret. Quibus Pontificis jussionibus sine mora R.mus Gioja obsecutus fuit. Item praefatus Summus Pontifex eidem Generali postea praecepit ut Bertium Italiae Assistentem crearet, quae res mutuam inter utrumque amicitiam aliquantulum imminuisse videtur atque causa fuisse cur Berti Romam relinquere animum induxerit, atque Pisas se conferre ut apud illam celeberrimam Universitatem historiae ecclesiasticae professorem ageret, ad quod munus exercendum a Magno Duce, qui postea fuit Franciscus I Imperator, invitatus fuerat, assignata ingenti pensione cum titulo theologi imperialis. Refert Angelus Fabronius vol. XI quod laudatus Summus Pontifex Benedictus XIV Bertium nostrum ad purpuram designarat; ast aemulorum invidia ne hunc honorem consequeretur obicem posuit. Dum Pisis degebat consultus fuit a Lucensibus de quadam controversia, quae inter ipsos et Pontificem Clementem XIII versabatur. Quid pro Lucensibus Bertius egerit publicae luci non patuit; constat tamen propterea illum apud eumdem Pontificem offendisse, qui suam indignationem per Generalem Vasquez illi acerbis verbis notam facere voluit. Huiusmodi obiurgatio mortem illi accelerasse videtur. Nam non ita multo post Florentiae dum Missam celebrabat, apoplexi correptus fuit, atque exinde pristinam sanitatem numquam recuperare potuit quamvis ad debilitatas vires reficiendas itineri se commiserit atque Venetias usque pervenerit. Inde postea Pisas reversus dum in choro orationi vacabat, alio apoplexis ictu percussus fuit, atque novem post dies verbis ac nutibus confirmans magnam pietatis opinionem, quae de illo habebatur, ad immortalem vitam transivit die 26 maii anni 1766 aetatis suae 71. Consule potissimum laudatum Fabronium, qui inter caetera de Bertii scriptis haec habet: Admonendi omnes sunt qui dant operam Theologiae ut hos libros numquam de manu deponant. Praeseferunt enim genus scriptionis grave et argumento plane dignum... lucidum ubique ordinem cum brevitate conjunctum, summam in rebus maximi, momenti diligentiam, in disputationibus moderationem, tantam autem eruditionis copiam ut ad theologicas disciplinas percipiendas amoenam non minus quam compendiariam aperiant viam. Ac fuere quidem nonnulli, quibus videretur Bertius subobscure aliqaando, et veteranis potius quam tyronibus scripsisse, et interdum festinantis calami indicia dedisse; quarum primum rerum, non verborum obscuritati, alterum necessitati qua premebatur celeriler perficiendi operis concedendum... Postquam Bertius suam de theologicis disciplinis opus absolvisset, calamum iterum sumere debuit ut illud a calumniatoribus defenderet. Hi enim et voce et scripto et privatim publiceque disseminabant ab illo prava et perversa multa edoceri... Exaravit itaque Bertius, vulgavitque Romae anno 1747 dissertationes sex, quarum haec est inscriptio: Augustinianum systema de gratia ab iniqua Bajani et Janseniani erroris insimulatione vindicatum, sive refutatio librorum, quorum titulus: Bajanismus et Jansenismus redivivi in scriptis PP. FF. Bellelli et Berti Ordinis Eremitarum S. Augustini etc. Conscripserat hos libros de Bajanismo et Jansenismo redivivo Joannes d'Yse de Saleon Episcopus primum Segodanensis, mox Archiepiscopus Viennensis in Gallia, aliorum magis vocibus, quam sua sponte inflammatus in illa duo Augustiniani Ordinis lumina; ejusque postea vestigia persecutus est Joannes Josephus Languet de Gergy Senonum Archiepiscopus iis tamen praeeunte canonico quodam Augustae Suessonum cognomine de Gorgne, qui primus omnium Berti Theologiam, postquam quartum illius volumen in lucem exierat, apud Summum Pontificem Benedictum XIV criminatus est. Hac re Pontifex commotus negotium dat duobus religiosis viris Fortunato Tamburinio, et Joachino Bessozzio, quorum doctrinae in theologicis rebus tanta erat opinio, ut hac commendati ad Cardinalatum pervenerint, ut cognoscant de Gorgnii animadversionibus, et Bertii scriptis, seque de iis admoneant. Hi postquam diligentissime examinassent verborum omnium pondera, retulerunt Pontifici injuria Bertium insimulari; nihil esse in ejus libris quod Jansenismus redoleat, quinimmo omnia esse in ipsis exarata docte scienterque ad sententiam S. Augustini, mentemque Catholicae Romanae Ecclesiae. Hoc prolato judicio licuit Bertio in eo gloriari sicut aurum igne, ita suum opus censoria severitate probatum fuisse, nec minus illi gloriosum fuit doctores omnes Lovanienses, celeberrimamque ejus urbis Academiam secum stetisse, et Clerum Gallicanum in suis comitiis anno 1747 palam rejecisse supra memoratos libros de Bajanismo et Jansenismo redivivo, utpote iniurios in summos theologos, acceptamque disciplinam ab Augustino, quo nemo diligentius, ut aiebat Prudentius, divinarum scientiarum arcana exquisivit, nemo verius invenit, veracius protulit, effusius examinavit. Nos tamen iisdem libris gratiam aliquam habere volumus quod extorserint a Bertio sex illas quas commemoravimus dissertationes in quibus dum se Bellellum, et Augustinianam Scholam ob omni erroris suspicione vindicavit tantum doctrinae lumen sparsit, ut nusquam melius fraudes, et prolaptiones Baji, Iansenii, et Quesnellii cognosci possint".
Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. III. p. 274. En tandem catalogus operum nostri Bertii:
1. Opus de theologicis disciplinis. Romae, Typ. De Rubeis, apud Pantheon, 1739-1745, 8 vol, in 4; Pedemonti, 1749, t. 5, in fol.; Venetiis, 1750 tom. 3 in fol.; item Venetiis 1760, Vol. 7 in fol. ex typographia Remondiniana; Neapoli, 1762, vol. 10 in 8; Romae, 1764, vol. 4 in 8; item Romae, 1765, vol. 4 in 8; item Romae, 1764, vol. 4 in 8; item Romae, 1765, Vol. 6 in fol.; Romae, sumptibus Remondinianis 1769 ; Neapoli 1769, Vol. 10 in 8; item Neapoli, 1776, Vol. 10 in 4.; Bassani 1777, Vol. 5 in 8; Neapoli 1779, Vol. 10 in 4; item Neapoli 1780, vol. 9 in 8; Bassani, apud Remondini 1789, vol. 5 in 8; Item Bassani 1792, 10 vol. in 4. Una cum supplemento P. Hieronymi M.ae Buzi.
2. Augustinianum sistema, ab iniqua Baiani et Ianseniani erroris insimulatione vindicatum, Bassani, 1766, Vol. 2 in 8; Romae, 1747, 2 vol, in 4; Monachi, 1750;
3. Augustini quaestionum de scientia, de voluntate, et de provvidentia Dei atque de gratia reparatoris dilucidatio. Bassani Typ. Remondini, 1766, tom. 2. in 8, et Pisis, 1766, apud Agustinum Pizzoni, tom. 2 in 8.
4. Ragionamento apologetico. Taurini (Lucae) 1751, et Venetiis 1752 in 8.
5. Disinganno del P. Fulgenzio Moneta da Bagnone (suppresso nomine) all'autore dell'opera intilolala "Storia Letteraria d'Italia" intorno alla lettera nel 4° volume inserita e ad altri discorsi di penna dello stesso scrittore, contro un Agostiniano apologisia. Arbengae, 1753.
6. De rebus gestis S. P. Augustini librisque ab eodem conscriptis. Accedit historica lucubratio de SS. eiusdem Sancti Augustini parente Monica et quibusdam aliis ipsi necessitudine et religiosae vitae professione coniunctis. Venetiis, 1756, in 4.
7. Historia Ecclesiastica sive disertationes ecclesiasticae quas habuit in archigymnasio Pisano, Bassani 1769 tom. 4 in fol. Iam prodierat Florentiae apud Andream Bonduccium a. 1753 vol. 3 in 4., et Augustae Vindelicorum, 1761.
8. Historiae Ecclesiasticae Breviarium, Pisis 1750, 2 vol, in 4. Item Pisis, 1760, 2 vol., in 4; Venetiis 1761, 2 vol. in 8; Neapoli, 1761, vol. 2 in 8; Venetiis, 1763, 2 vol, in 8; Bassani 1767, vol. 2 in 8; Neapoli, 1774, et Bassani 1774, 2 vol. in 8; item Bassani, Typ. Remondini 1784, 1803, 1838, vol. 2. in 8; Patavii, apud I. Manfré, 1817 vol. 1 in 8, Cura et studio Augustini Iusephi Ryckewaert anno 1837, et Vailisoleti 1889 tom. 2 in 8, a Patre Tyrso Lopez usque ad annum 1880 perductum. R. Pater Adrianus Saraceno Oratorii praepositus, impudenter edidit Augustae Taurinorum eumdem historiae ecclesiasticae compendium a PP. Berti et Lopez conscriptum, tamquam opus suum absque ulla auctorum mentione.
9. Prose volgari. Dissertazioni dieci riguardanti i primi secoli della Storia Ecclesiastica. Firenze, Tip. Bonducci, 1759 un vol. in 4.
10. In opusculum inscriptum RR. I. Languet Archiep. Sen. Iudicium de Operibus theologicis FF. Bellelli et Berti, aequissima expostolatio. Liburni, 1756 in 4.
11. De Haeresibus trium priorum saeculorum. Bassani, 1799.
12. Panegirici sacri e profani. Firenze, 1764 in 4.
13. Delle Lodi di Corneto Orazione. Roma per Antonio de Rossi 1745 in 4.
14. Delle Sacre Spine della Corona del nostro Signore conservate nel tempio di S. Daniele in Fano. Fano 1733 in 4.
15. Orazione delle lodi della città di Pistoia. Perugia, 1725, in 4, presso il Costantini.
16. Predica in cui si prova che il vero Messia è già venuto. Livorno 1725 in fol.
17. Sul palio se solo convenga a' Metropolitani. mss. in Bibl. Angelica.
18. Theses ab ipso defensae Perusiae in Bibliotheca Angelica.
19. Tractatus historico-theologicus de haeresibus trium priorum saeculorum. Venetiis, 1769 in 8, nisi idem sit n° 11 recensitus.
20. Apologetici scritti contro l'autore della Storia Letteraria d'Italia. Napoli, 1757 in 4.
21. Dissertazioni tre sopra la dottrina teologica di Dante contenuta nella di lui Divina Commedia. In appendice alla Divina Commedia, Venezia presso Antonio Zatta, 1757, in 4. Tom. III.
22. Sub nomine: Fr. Guidone Zoccolante Lettera I. a Frate Zaccaria Gesuita, nella quale si dimostra chi sieno quei religiosi che debbonsi chiamare Frati. In Cosmopoli all'insegna, della Stella, 1751. Lettera II al medesimo in cui ragionasi della biblioteca Gianseniana. In Filippopoli, all'insegna del Sole, 1756. Lettera III al medesimo, la quale serve d'Apologia al R.mo, P. Segretario della Congregazione dell'Indice, in Nicopoli all'insegna della Luna, 1756 in 16.
23. Sub nomine, Fr. Giovanni, Fr. Paraclito e Fr. Andrea Fucecco Sonetti teologici, Livorno, 1763 in 4.
A Fabroni in vita Fr. Laurentii Berti asseritur ipsum scripsisse etiam quoddam Poema sub titulo La Zaccareide in decem cantis quod ipse Fabronius legit; at de hoc poemate nihil scimus.
Referenze:
quotquot de eo scripserunt, Ossinger p. 126; Hurter, Nomen. Litt. Tom. III. p. I, p. 285; Fabroni, Vite degli Italiani che per dottrina si sono distinti vol. XI; Enciclopedia Ecclesiastica, Venezia 1854, T. 1. p. 875 et alios