Pavia: battesimo di Agostino
BERTI PAULINUS
Berti Fr. Paulinus, Lucensis, S. Theol Mag. alumnus Congreg. Lombardiae vir egregie doctus, multum litterariae reipublicae sua eruditione, atque industria profuit; nam non solum de suo parum aliquot haud contemnenda opera in lucem emisit, verum etiam aliorum scriptorum volumina correxit, illustravit, typisque edenda curavit. Potissimum autem suam industriam exercuit in evulgandis operibus nostratis Aegidii Columnae, Alberti Magni, et Ioannis Scoti. Plurimum versatus fuit in notia Sacrae Scripturae et Sanctorum Patrum, itemque iurisprudentiam ecclesiasticam optime coluit. Prior fuit Florentiae in coenobio S. Iacobi. Ad mortalis vitae terminum pervenisse videtur circa an. 1617. Opera quae ab ipso edita fuerunt, sunt:
1. Tractatus de monialibus. Placentiae, 1616 et Coloniae per Ioannem Cochium, 1617, in fol. (Cfr. Sylvium Bocca in suis Catalogis).
2. Clavis regia sacerdotum casuum conscientiae, sive Theol. Moral. a Fr. Gregorio Sayro Ord. S. B. composita, cui accesserunt utilia additamenta nec non Catena aurea de comparatione peccatorum Rev. P. Fr. Paulini Berti Ord. Er. S. Aug. Venetiis, 1615, in fol.
3. Vita Doctoris Subtilis, praemissa operi, cui titulus;
4. Berti Paul. Luc. Ord. Erem. S. Augustini, Ioannis Duns Scoti Quaestiones in quattuor libros sententiarum et quodlibetalis cum collationibus atque resolutionibus, Venetiis 1617, 5 vol. in 4. Quibus ab eodem P. Paulino Berti additum fuit Vol. 6. (Cfr. laud. Bocca, Cat. 7, nn. 537 et 688) continens;
5. Tabulam Generalem rerum scibilium sive Mare magnum scoticarum speculationum ex universis sententiarum voluminibus. Venetiis, 1617, pariter in 4: ab Antonio de Fantis exaratam et ab eodem Bertio reformatam atque editam. Ac ideo si primus qui Oxonentia Scoti scripta praelo commisit, paulo post impressoriam artem inventam, Venetiis nempe per Albertum Stendal, an. 1474, fuit Augustinianus S. Theol. Doctor Thomas Penket, Anglus, ita per alterum Augustinianum Doctorem, nempe P. Paulinum Berti, an 1617 idem opus Scoticum accuratissime recusum fuit Oxoniensibus Commentariis praefigiens ornatissimum elogium de vita et doctrina Ioan. Duns Scoti, doctoris subtilis Serafici Ordinis.
6-7. Manualis praelatorum regularium Fr. Ludovici Miranda Ord. Min. opera ac diligentia P. Fr. Paulini Berti Ord. Erem. S. Aug. una cum recensito tractatu de Sacris Monialibus eiusdem P. Fr. Ludovici Miranda accuratissime a P. Paulino emendatum ac ed. Placentiae, an. 1616, 3 tomis in unum Vol. in fol.
8. Tostati Alphonsi Episc. Abulens. Opera omnia; Commentaria nempe in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Numeros, in Deuteronomium, in Iosue, in Iudices et Ruth, in libr. Regum, in Paralipomenon, in Mathaeum etc. Opuscola varia, praesertim: Quaestionum, Conceptum ad Praedicatorum usum, et Sententiarum Sac. Scripturae obiter ab Auctore expositarum. Opera nuperrime vetustissima originali configurata et tribus indicibus insignita a Fr. Paulino Berti Ord. Herem. S. Aug. ac edita, Venetiis, 1615, Tom. 29 in fol. 22 voll.; ac item Venetiis 1731, 16 voll, in fol.
9. Alberti Magni theatrum omnium scientiarum, artiumque, sive opera omnia impressa et manuscripta in unum collegit. et Venetiis typis edidit an. 1613, in fol. "Tribuunt ipsi Sodales hoc opus (inquit H. Hurter S. I. in Numenclatore Litt., Oeniponte, 1907, T. III, p. 369) Paulino Berti Ord. Erem. S. Aug., verum alii adscribunt iilud congnomini P. Berti Ord. Praed., quem et Bartium dici in Actis Capituli Generalis Romae 1612 habiti, censent. Quid verum sit alii iudicent". A Praedicatoribus probandum est utrum apud eos extiterit aliquis Fr. Paulinus Berti; nam idem minime est Bertius atque Bartius. Haec notavit P. Fr. Tyrsus Lopez-Bardon in Additamentis ad Monasticon Augustinianum Nic. Crusemi, Vallisoleti, 1907, p. 369, sed id facillime enucleari potest inspiciendo frontem praedictae editionis, in qua certe nomen editoris apparere debet.
10. Aegidii Romani Opera, Venetiis, 1617, sed quae?
11. Praxis criminalis Regularium et Roderici, nova collectio et compilatio. Privilegiorum Apost. Regularium et non Mendic. Antuerpiae, 1626, vol. 6 in fol. (Cfr. Catalogum 228, n. 490 bibliopolae Romani Alberti Bocca).
12. Selva d'Oratione di diversi Santi Dottori raccolte e tradotte da Niccolò Aurifico- de' Buonfigli Sanese Teologo Carmelitano. Edizione rivista e corretta dal P. Paulino Berti da Lucca Agostiniano. In Venezia, appresso Vincenzo Fiorino, 1616 in 12.
Referenze:
Praeter nostrates Herrera. T. II, p. 287 et 458; Ossinger, p. 127, et Lanteri tum in Postr. Saec. Sex, T. II, p. 358, cum in Addit. ad Cruseni Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 719; etiam Mazzuchelli, Vol. II, part. II, col. 1050; Draudius; H. Hurter, S. I. op. cit. ed. 1907, coll. 369, 581, et 601; Rosenthal, Catal. 150 n. 1747; Bocca, Catal. 133 et passim in caeteris, aliique exteri